Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXXYII. , S. 187
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXXYII. , S. 187


CLXXYII.
Grregorius episcopus, seruus seruorum Dei, Joanni, Morauiemi episcopo, .saIutcm et aposto]icam benedictionem. Caritatem tuara, frater, erga nos promtam et sinceram esse cognoscentes, debitas tibi grates repen- dimus, tuisque fatigationibus fraterno corde compassi sumus. Scimus enim, quanta fraude Pragensis episcopus te circumuenit: qui tamen non solum ad tuas, sed de nobis mentiendo, et quasi ex nostra concessione rapaci- tatem suam roborando, ad nostras etiam iniurias patenter erupit. Qua de re quam grauiter commoti sumus, vel quid inde censuerimus, hic nuntius tuus viua voce tibi indicare poterit, et tu ipse in litteris, quas duci, et exemplo litterarum, quas eidem episcopo misimus, pleniter cognoscere potes. Et tu quidem nimis simpliciter egisti, quod nos contra decreta nostra surgere, et sententiam nostram tam leuiter mutasse putasti, qui ea omnia, que inter te et illum in lite sunt, usque ad futuram synodum et totius dissensionis vestre discussionem tuis possessionibus decreuisse pre- sens intellexeras. Nunc igitur apostolica auctoritate iussus atque suiïultus castrum, et si que alia prefatus episcopus tibi abstulit, sine mora repetas. lllum namque admonuimus, fírmiterque tibi ea omnia sine contradictione reddere precepimus. Ducem vero rogauimus, ut, si episcopus nobis non obediret, eum de castro expelleret, et restitutis tibi omnibus pro amore Dei et bono ecclesie, cui prees, Deo adiuuante defenderet. Hoc indubitanter scias, quia neque in hac neque in alia re ad defensionem iustitie tue aposto lica tibi providente Deo sollicitude deerit vel auctoritas. Omnipotens Deus in tua sacerdotali vigilantia et officio gratum tibi sacrificium, et tibi statuat eterne felicitatis premium. Data Rome decimo Kalendas Octobris, indi- ctione XIII.
Hard u i и. I. �?. pag. 1266. — Cole ti I. �?. — Dob пег Ann. V. 442.
158
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CLXXYII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/022de356-d98d-4087-bfd7-20cfab490a3d/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success