Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCLXX. , S. 375
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCLXX. , S. 375
CCCLXX.
ducum Moraviensium. 1197.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Groznata, dei gracia de primatum Boemie clariori stemmate descendens, uniuersis Christi fide- libus tam futuri quam moderni temporis. Quoniam ea, que a prudentibus deo inspirante statuuntur, si scripto commissa fuerint. tenacius memorie commendantur, et gestorum seriem exclusa falsitate protestantur, ideo ego dei nutu signatorum sancte crucis uestigia sequens, et sepulchrum domini saluatoris inuisere cupiens, notum uolo fieri omnibus tam futuris, quam presentibus, quod usibus fratrum, qui deo et beate Marie in Tepla serui- turi sunt, locum eundem cum omnibus appendiciis, que ibi sunt, siue reuer- tar siue non, perpetualiter contradidi. Si autem in hac uia, quam aggre- dior, fati nuinus impleuero, predia mea omnia atque possessiones cum omnibus animalibus eidem ecclesie perenniter deputaui. Quodsi rediero, ipsa predia debito iure preter Tepla et ipsius attinentia in meam ditionem redigentur. Cognatis meis, ut prefato loco fideliter assistant, hee dedi: Blehov Blehoni, Zdeslao et fratribus eius duobus circuitum Stuolenez, Hrdiboroni Smilcoviz: ita dico, si non reuertar. Holoferni, capellano meo, Malessow, Martino Skalice, Nezli filio Petri. His tribus dedi, siue reuer tar siue non. Milites mei, qui a me predia mea tenent, ne aliquid contra- rietatis deo et abbatie, quam fundaui, moliantur, qui aratrum habet, abbas Teplensis duas marcas ei persoluat, ut a га (rum recipiat; qui uero integram uillam tenet, V marcas ab abbate percipiat, et cui uoluerit, seruiat. De uillis autem, quas in siluis tenuerunt, nihil soluat ecclesia. Famulos meos et ancillas eidem ecclesie confero. Domino abbati Teplensi ad presens omnia bona mea ad regendum committo. Benessoni uero ipsum abbatem et meos fideles sub tutela commendo. Abbas autem de bonis meis debita creditoribus meis persoluat. Soror mea, que est in Polonia, si maiito
44
346
snperstes natale solum reuisere uoluerit, quamdia in uiduitate pennanserit, Gotessoviz cum omnibus appenditiis possideat; si uero alteri nupserit, uel in uiduitate obierit, eadem bona ecclesia recipiat. Judithe, alteri sorori, usque ad finem uite sue de bonis, que ecclesie contuli, abbas Teplensis necessaria decenter prouideat. Si quis uero de morte mea falsum rumo- rem uulgauerit, nulli credatur, nisi a domino abbate certum signura, quod ei soli dedi, manifestatum fuerit. Quod si cognati moi de bonis, que deo contuli, abbatiam infestare uoluerint, preter offensam, quam ab omnipotente merebuntur, ecce coram Boemis dico. ut ea bona, que ipsis contuleram, ad usus ecclesie iure perpetuo reuertantur. Vt autem hec apud posteros firma radice perseuerent, placuit factum scripto commendari, et ecclesie Pragensis ipsiusque ducis ac nostro sigillo confirman, eorum etiani. qui affuerunt, nomina subnotari. He�? sunt nomina testium: Heinricus dux et episcopus Boemorum. Wladizlaus frater eius. Engelbertus, Mora- uiensis episcopus. Zpitihneus. Ladimir. Florianus prepositus et cancellarius. Grabissa camerarius. Zlauco frater eius. Georgius de Milewic. Johannes iudex et Zuda frater eius. Jarozlaus. Budiwoi et Ben frater eius. Benes Hermanni filius. Bertoldus et Zezema filius eius. Yitco filius Vitconis. Predbor. Cstibor. Nacepulc. Matheus. De cetero si quis hec prescripta bona sibi usurpare vel diripere presumpserit, anathematis vinculo sese innodatum nouerit. Acta sunt hec anno verbi incarnati MCLXXXXVII. Indictione XV. epacta nulla. concurrente II.
Ex Annalibus Ms. Gradicensibus; emendatum a d. Palacky ex original! Teplenst. — Excusum dedit Dob nur in Annal. VI. pag. 633.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCCLXX. , in: Monasterium.net, URL </mom/Moraviae/07f3122e-016b-4b85-aa3d-495daff081f9/charter>, accessed at 2025-01-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success