Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCXLVII. , S. 255
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCXLVII. , S. 255




CCXLVII.
(_/ f In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Wladizlavs boherao- rum dvx omnibvs christicolis tam moderni quam futuri temporis. Cum omnis potestas que iuxta apostolum non nisi ex deo est. propension sollicitudinis uigilantia ad hoc eniti debeat. ut cum omnium tum precipue ecclesiarum dei iura. et integra conseruare. et que conuulsa sunt ad equitatis normam deo auctore reformare ualeat. ut pro amministratione regiminis momentanei potestatum omnium datori merito conplaceat. Nos quoque decorem domus dei et locum habitationis glorie sue diligentes. ecclesiis dei in terra nostre dicionis constitutis sua iura inuiolata conseruari uolumus. et si quid ali- quorum malicia uel iguorantia. uel etiam negligentia minus cautum est ad statum iusticie nostris temporibus reduci desideramus. Qua de re etiam sanctam olomucensem ecclesiam super castro PODIVIN quod in 3Iorauia situm est. sepe apud predecessores nostros boemorum duces. et quod ma kis est apud apostolicam sedem querimoniam mouisse cognouimus. et idem castrum ex antiquo iuris sui fuisse. sed postea lite quidem tantummodo contestata sed nullomodo decisa in ius pragensis episcopi nescio qua ra- tione transisse comperimvs.' primum quidem diuine iusticie intuitu. а�? deinde uenerabilis uiri domini HEINRICI olomucensis episcopi interuentu pre- dictum castrum olomucensi ecclesie restituimus. et ne ulla super hoc pra- gensi ecclesie posset deinceps oriri reclamatio competens pro libitu domini OTTONIS pragensis episcopi concambivm SELEV scilicet cum appendi- ciis suis pragensi ecclesie principali munificentia contulimus. ut et olomu censis ecclesie diuturna querela iusto exitu terminata sopiretur. et ecclesie pragensi nichil super hoc diminutum uideretur. Jura quoque antique in- stitutionis super eodem castro reformare intendentes. monetam ut primo fuit inibi fieri statuimus. insuper liberali munificentia concedentes principali auctoritate roborauimus. ut predicte olomucensis ecclesie homines. siue sint
29
226
liberi sine serui cuiuscunque conditionis. cninscunque etatis aut sexus.
tam in domini WRATIZLAI. quam domini CVONRADI. necnon domini
OTTONIS terra commorantes. ab eorum successorumque ipsorum 3�?ORAVIE
principum potestate et dominio sequestrati а�? penitus religati nullis tribu-
torum. uectigalium. ceterorumque huiusmodi exactionibus grauari debeant.
ab omni infestatione et uexatione principum terre illivs liberi permaneant.
Nullus eos pro castrorum que in terra illa sita sunt reedificatione. nullus
pro ingruenti aliqua expeditione inquietare audeat. sed ab omni prorsus
munerum executione liberi. ea tantum que uenerabili patri nostro domino
OLOMVCENSI episcopo HEINRICO qui in presentiarum habetur eius((ue
successoribus substituendis inperpetuum comoda uisa fuerint exequendi li-
beram facultatem habeant. Vt autem hoc nostre constitutionis donum amodo
et deinceps auctore deo ratum habeatur perpetui anathematis obtentu
ab utroque episcopo firmari rogauimus. scriptique presentis tenore. et sigilli
nostri impressione. simul etiam nobilinm nostrorum ceterorumque testium
annotatione roborari fecimus. Quorum nomina sunt hec Otto Pragensis
episcopus. Daniel pragensis prepositus. Boguzlau Wissegradensis pre-
positus. Groznata Melnicensis. Sebastianus Luttomericensis. Heinricus
pragensis decanus et Damianus Wissegradensis. Pula prepositus de sac-
ceska. Magnus custos ecclesie sancti Wencezlai. Mahfridus archipresbyter.
Ovdalricus archipresbyter. Mladota archipresbyter. Zuac archipresbyter.
Perhtoldus archipresbyter. Ippolitus archipresbyter. Paulus archipresbyter.
Spitigneu filius ducis boriwoy. Heinricus. Depoldus. et Wladizlau. filius
Zobezlai ducis. Comes Dirsizlau. Mirozlau. Casta. Zobezlauec. Cvonradus
dapifer. Budizlau pincerna. Ropraht. Beness. Zuoysa. Zlaua cum filio bra-
nis. Zbrazlau. Bauor. Ztrezimir. Mztigneu. Marquart de dubraua. Budiss.
Zauissa. Nacas. Jurik agaso. Bun cum fratribus Pribran et Bicen. Ne-
moy. Jarogneu. Hwalek. Wecel. Girdebor. Olen. Zveyzlau. Wilalm. Wa-
cek. Jarogneu de satec. Welizlau filius petri.
Ex originali in archivo archiepisc. Olomucii. — Excusum incorrectinn dedit Richter in Serie cpiseop. p. 289. e cod. sec. XIV. capit. Olomuc. — Item transcriplum est iu cod. sec. XIV. in arch. archi- episcopali Cremsirii.
227
CCXLVIIL
Wladislaw, Boemorum dux, confirmat ecclesiae Olomucensi circuitum „Lubac" cum silva, ejusque terminos et libertates diffinit. 1144.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Wladizlaus dei gracia bohe- morum dux. Cum principalis sit prouidentie acta suorum temporum ad suorum successorum memoriam deferre. et ea precipue que libertati pro- spiciunt ecclesiastice. Nouerint tam presentes quam futuri. quod nos ad petitionem uenerabilis episcopi olomucensis Heinrici circuitum de Lubac quem tempore reuerendi Johannis eiusdem ecclesie episcopi dux Zobe- zlaus bone memorie iam dicte ecclesie contulerat. confirmauimus ei et eius successoribus perpetua pace possidendum. Erat autem circuitus ille datus a prenotato principe cum assignatione cirotece in silua. que interiacet inter Cazlauensem et Brinensem prouinciam. in cuius parte habitabant homines. qui vulgo ztras appellantur. quorum erat officium quandam uiam custodire. ne cui per eam sine speciali mandato principis pateret transi- tus terram bohemio ingrediendo uel exeundo. ita nt hoc obsequio dediti cum aliis hominibus de Jesutboricensi circuitu a nullo principe pro castro- rum edificatione uel imminenti expeditione inquietarentur. Sed ne posteris eiusdem circuitus mete uenirent in dubium uel alicuius uiolencia predictam ecclesiam super eodem impediret. eas presenti pagina fecimus adnotari. Sunt autem hee: Camenica ex una parte. ex alia uia Lubetina. uersus Morauiam aqua que dicitur Ozlaua. in bohemia Palaua. Insuper principall munificentia omnibus hominibus Olomucensis ecclesie in terra bohemio de- gentibus eandem concessimus libertatem quam habent in aliis priuilegiis nostris expressam. scilicet ut ab omni liberi sint iure vel exactione. quod ad principis spectat utilitatem. Omnes autem possessiones a principibus eidem ecclesie collate uel conferende siue per eiusdem ecclesie anti- stitem uel eius successores in posterum requirende eadem gaudeant liber tate. Vt autem hec nostre confirmationis pagina deinceps non irrite- tur quolibet ausu temerario. contra eam venientes tam a pragensi quam
29*
228
ab olomucensi episcopo fecimus excommunicari. et presens scriptum nostro sigillo muuiri subscriptorumque testium adnotacione roboran. Quorum no mina sunt hec. Otto Pratensis episcopus. Daniel pragensis prepositus. Boguzlau Wissegradensis perpositus. Groznata Melnicensis. Sebastianus Luttomericensis. Heinricus pragensis decanus et Damianus Wissegraden- sis. Pula prepositus de sacceska. Magnus custos ecclesie sancti Wence- zlai. Mahfridus archipresbyter. Ovdalricus archipresbyter. Mladota arclii- presbyter. Zuac archipresbyter. Perhtoldus archipresbyter. Ippolitus archi presbyter. Paulus archipresbyter. Spitigneu filius ducis boriwoy. Heinri cus. Depoldus. et Wladizlau. filius Zobezlai ducis. Comes Dirsizlau. Miro- zlau. Casta. Zobezlauec. Cvonradus dapifer. Budizlau pincerna. Ropralit. Beness. Zuoysa. Zlaua cum filio branis. Zbrazlau. Bauor. Ztrezimir. Mztigneu. Marquart de dubraua. Budiss. Zauissa. Nacas. Jurik agaso. Bun cum fra- tribus Pribran et Bicen. Nemoy. Jarogneu. Ilwalek. Wecel. Girdebor. Olen. Zveyzlau. Wilalm. AVacek. Jarogneu de satec. Welizlau filius petri.
E �?о d!l. Mss. sec. XIV. privilegriorum episcopatns Olormicensisi, I. capituli Olomuc. et II. archiepiscopali Crensirii. — Item e confirm. Luclo- vici re^is in archivo archiepisc. Olomucii. — Kxcimini incorrcctius apuil Richter in Serie cpiscop. Olomuccngium p. 292.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCXLVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/0a7c5711-d6ba-4b8d-83e6-6ac485071ca0/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success