Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCLVI. , S. 266
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCLVI. , S. 266
CCLVI.
fiiugenius episcopus, seruns seruorum dei, dilectis filiis . . abbatibus de Gradis et de Trebech et dilecto in Christo filio Ottoni, illustri Morauiensi duci salutem et apostolicam benedictionem. Peruenit ad nos, quod quidam parochiani venerabilis fratris nostri Heinrici, Morauiensis episcopi, diabolico instincts, dum ad sanctam Romanam tecum, fili dilecte dux Otto, veniret ecclesiam, personam suam ausu sacrilego inuaserunt, et bona sua auferre nullateiíus timuerunt. Vnde nos, quorum precipue interest, tantum sacri- legium et tam grauem excessum impunitum non pretermittere, eosdem sacri legos, videlicet Conradum, Wratizlaum, Depoldum, Juratam, Domazlaum, Slauibor, \тgопcт, Cunonem, Micul, Groznatam, Bad mil um. Bogdan in
237
preterita solempnitate pentecostes, astante populi multitudine, excommunica- tionis vinculo innodauimus, et ab omnium fidelium consortio sequestrauiraus. Ideoque per apostolica vobis scripta mandamus atque precipimus, quatenus vos filii . . abbates eandem excommuiucationem publice denuntietis. Tu vero, fili Otto dux, iuxta potentiam tuam, tibi a deo collatam, iunctis viribus una cum dilecto filio AVladizlao, Boemorum duce, eos coherceas, donec fratri nostro de tam graui iniuria satisfaciant, et quidam ex ipsis iuxta mandatum et consilium pro se et alus ad nostram presentiam veniant, et de tam graui sacrilegio mandatum nostrum suscipiant. Datum Viterbii Nonas Junii. —
E. cod. Ms. Litoviensi supra citato; — in Olomucensl deest.
CCLVI�?.
Kugenius papa III. suscipit ad preces Heinrici, Moraviensis episcopio
monasterium Litomyslense in sedis apostolicae protectionem, ejusque pos-
sessiones confirmat. 1)1. Viterbii VI. Idus Junii, 1145.
Eugenius episcopus, seruus seruorum dei, dilectis filiis . . . ab bat i monasterii in Lutomizl ordinis premonstratensis eiusque fratribus salutem et apostolicam benedictionem. Fidelem deuotionem nenerabilis fratris nostri Heinrici, Morauiensis episcopi, grato attendentes animo, eiusque iustis peti- tionibus, quibus pro uobis intercessit instanter, hilarem prebentes assensum et effectum, paterna, qua decet, benignitate inclinati ecclesiam sancte Marie una cum loco, in quo uestrum monasterium cernitur esse constructum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus, statuentes, ut quascunque possessiones, quecunque bona ex larga concessione nobilium uirorum Brecizlai et Sobezlai, quondam Bohe- morum ducum, necnon Wladizlai ducis et Heinrici fratris eius, Ottonis, Mo rauiensis ducis, et ipsius fratris nostri prefati Heinrici aliorumque uestra ecclesia iuste et canonice possidet, aut in futurum ex concessione pontilicuш. largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis deo propitio poterit adipisci, firma et ¡Ilibata permaneant nunc et in posterum euum. Nulli
238
ergo omnino Iiominum liceat hanc nostre paginam confírmationis et pro- tectionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis antein Jioc attemptare presumpserit, indignationem oranipotentis dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Viterbii VI. Idus Junii.
E copia in archivo ejus il em monasterii. quod intextum archivo Gradicensi in registratura c. r. Gubernii Moravici asscrvatur.
CCLVni.
Eugenius papa III. inter cedit a pud Heinricum, Moraviensem episcopum,
pro fratribus, qui e monasterio in monte Strahow sine licentia discesse-
runt. Dt. literbii XI. Kal. Decembris, 1145.
Jciugenius episcopus, seruus seruorum dei, venerabili fratri Heinrico, Morauiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Latores pre- sentium ad nos venientes significarunt nobis, quod a quibusdam fratribus seducti a religioso loco, qui dicitur Montis Syon, a tua deuotione funda- to, absque tua, abbatis quoque et fratrum suorum licentia discesserunt. Tandem vero ad locum ipsum redeuntes fratres ipsi eos recipere noluerunt. Quia igitur dignum est, ut sicut debita nostra cupimus a domino relaxan, ita fratribus nostris etiam in nos delinquentibus misericord iter condonemus, per apostolica scripta dilectioni vestre rogando mandamus, quatenus pro amore dei et nostro, si fratribus ipsis tolerabiles sunt, intuitu caritatis et misericordie eos in eodem loco recipi facias. Dt Viterbi XI. Kal. Decembris.
E cod i �? ib us Mss. Olomucensi et Litoviensi saepius chatis.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCLVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/Moraviae/0c885b33-7e39-4d96-aa8e-edac64710b34/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success