useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data)  VI.
Signature:  VI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Alcuinus scribil ad Arnonetn, archiepiscopum Salisburgensem, ad converten- dos Avaros et Stows in Pannonia profecturum. 798.
Source Regest: 
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. VI. , S. 34
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. VI. , S. 34

    Graphics: 
    x

    VI.

    L/harissimo vnanimique amico, Aquilae superspeculatori, in Christi chantate salutem. Quarta ^ería I)0st sanctam Pentecosten literas tuae beatitudinis accepi, charitate conscriptas, fide sigillatas; in quibus, sicut optaui, audiui, sicut speraui, agnoui; nec spes fefellit consilii, nec socie- tatis cooperalio retardauit. Vestrum vero iter ad probandam rei veritatem modo in praesentia dispositum est; fortitudо vero exercitus, qui tecum vadit, ad cautelam et defensionem vestri directa est. Et hoc consilium quodammodo ab ipsis processit Ilunnis; et ideo in spe voluntatis Dei laetus hoc iter perage. Nos vero te, donante Deo, in pace cum certo consilio reuertentem spectemus, in his, ita vt aestimo, regionibus. Obsecro, ut mox te redeunte dilectionis tuae literas dirigas nobis, vt curiositas no stra certitudinem rerum per tuum intelligat consilium. Regnum itaque ¡llud diu stabile fuit et forte; sed fortior eis, qui vicit illud, in cuius

    manu sunt omnes regira et regnorum potestates; et quaecunque voluerit, exaltat, et cuiuscunque cor voluerit visitat, illuminat, et ad suum con- uertit seruitium; et si illius gratia respicit super reginra Hunnorum, quis est, qui se subtrahere audeat ministerio salutis eorum? Pauci no- bis restant dies huius vitae, et valde desiderandum est, Deique mise ricordia deprecanda toto corde, vt illi in opere Dei firmentur, quia plus vnius cuiusque nostrum de fine iudicatur, quam initio. In peccatis nasci- mur, sed gratia renascimur; quae nos in bono opere currentes comi- tetur, et vsque ad linem firmum perseuerare faciat. Tu vero, pater sancte, amice fidelis, frater dilecte, fili charissime, cum prosperitate bona, diuina tecum comitante gratia, perge in opus Dei, et cum gaudio reuertere ad nos; esto praedicator pietatis, non decimarum exactor; quia nouella apo- stolicae pietatis lacte nutrienda est, donec crescat, conualescat, et robo- retur ad acceptionem solidi cibi. Décimae, vt dicitur, Saxonum subuerterunt fiÄem. Quid imponendum est iugum ceruicibus idiotarum? quod neque nos, neque fratres nostri sufferre potuerunt. Igitur in fide Christi salvari animas credentium confidimus. Vade modo, dilectissime frater, in benedictione Dei, et consolatione Spiritus Sancti. Albiuus tuus est tecum in corde, quem vtinam habeas cito socium in opere Dei! Nos matriculares pro te orare non cessamus, quatenus diuina te vbique praeueniat et subsequatur gratia, et cum multiplici pii operis fructu reuertaris ad nos. Bonos et religiosos tecum habes socios, in quorum ore et conuersatione ношeн Domini Jesu glo- rificetur. Nos semper suspensi erimus de reditu tuo, donec videamus, quem amamus, amplectamur manibus, quem corde desideramus. Tertiam vero partem de Iaboribus tuis per singula loca seu episcopatus, seu monasterii, concessit tibi rex in eleemosynam tuam tradere, si dies tuus tecum prosequetur in via, et hoc indiculis confirman praecepit. Ecce deficiente chartula, non charitate, pennam deponimus, haec salutationis verba tantummodo subnec- tentes: Viuas Deo feliciter, vadas, et proficiscens floreas in opere Dei, et tecum vbique euntem, et redeuntem summi regis dextera protegat et defendat, venerande, dilectissime et dulcissime.

    A1 �? u i n i Epütolae CIV. — F �? j é г I. 149-

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.