Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXXXIX. , S. 199
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXXXIX. , S. 199


CLXXXIX.
dornt 1084.
Ego Otto, Dei miserante gratia dux Olomucensis, omnibns Christi fidelibus tam presentis quam subsequentis eui in perpetuum. Pium sane est et salutiferum, quatinus de habundanti rerum possessione, quibus in uitam actiuam ingressos benignissimi Dei potentia locupletatos effecit, dum eternam ingredi modo liecessum indent, portionem reddituum in laudem et honorem summi elargitoris reddant, ut sic gaudia celestis uite, orationibus uiuentium et fructum percipientium adiuti, perfrui mereantur in eternum. Contuli igitur Z. preposito ecclesie sancti Petri in Brenna de portione hereditatis ....
Fragmentum (iterar. in codice Ms. sec. XIV. monasterii Tischnovicensis.
cxc.
Epístola Wilhelmi, regis Angliae, in qua fit mentio Wratislaw, ducis
Boemiae, cc. 1084.
Henrico imperatori W. Dei gracia rex Anglorum intimo suo dilec- cionem et ueram amiciciam. De prosperitate atque de liberacione tua scias me gaudere et de aduersitate, quod absit, sicut me ipsum dolere. Audiui a legatis meis atque tuis et duce Boemiensi, te in exercitum iturum super inimicos tuos ad presens. Gaudeo plane, quia multos tecum ituros de fide libus tuis audiui, ita quod facillime poteris eos deuincere Deo auxiliante; modo suggero prudencie tue, si hoc Deus annuerit, quod adimplere possis, quod uelis, uidelicet de exercitu nullo modo dimittas in hoc anno, sine per bellum, siue per placitum, quod ad honorem tuum pertineat, ad finem (juin perducas. Quodsi preualueris, scito reuera, maximum impedimentum tibi
22
170
futuro anno ad hoc conficiendum. Et quando Domino adiuuante ad unguem perduxeris: nullum negocium incipias huius modi, donec super Rudbertum exercilum tuum dirigas, et ego et tu simul loquamur, et habilem locum in- ueniamus. Uale in Domino et bene agas in seculo, prospera vtriusque uite percipias commoda et quicquid exoptatur in amicicia —
Apographum e codice Udalrici Ms. bibliothecae c. r. Vindobonensis (je. 45.) fol. 85. — in analectis Prof. Me inert.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CLXXXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/196188ab-d128-4bdd-bdd8-1abd8547233b/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success