Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCLXXXVII. , S. 294
CCLXXXVII.
episcopi Olomucensis, ipsarum maximi benefactoris, consolatur, gratiasque
agit pro ornamentis missis. Dt. Ferentini XVII. Kalendas Maji,
1152.
Jbiugenius episcopus, seruus seruorum dei. Dilectis in Christo filia- bus В. abbatisse sancti Georgii et eius sororibus, salutem et apostolicam benedictionem. Obitus venerabilis fratris nostri Henrici, bone memorie Morauiensis episcopi, benigni patroni et benefactoris vestri animum nostrum plurimum contristauit. Cuius nimirum commendabilis vita nobis gaudium, et vobis in vestris necessitatibus opportunum solatium conferebat. Contra consolationem in eo recipere possumus, quia miserie temporali subtractus, ad eternam beatitudinem est translatus. Inter hec autem ¡Hud omnino de- bemus intendere, ut si quid ei carnalis adhesit, pulueris miserante domino
265
relaxetur, et ipse pro nobis apud conditorem nostrum familiarius intercedat. Maiora quippe de ipso auxilia, maiora solatia modo speranda sunt, quam cum nobiscum corporali presentia morabatur. Nos vero anime ipsius inter missarum solempnia immemores esse non possumus, nec debemus, qui non solum, dum viueret, apostolice sedi ac nobis deuotus extitit, et suis nos exeniis visitauit, sed positus in extremis illa idonea ornamenta, que per instructas et peritas manus vestras ad altaris ministerium studiosius ope ran fecit, pia nobis cum deuotione obtulit, et ad nos deferri precepit. Que nos benignitate debita suscipientes et pro eius anima diuinam maiestatem attentius exoramus, et de labore et exercitio vestro vobis multimodas gra- tiarum actiones referimus, monentes vos, ut in proposito professionis vestre iuxta mandatum et doctrinan! predicti patris vestri attentius perduretis quatenus interuenientibus beatorum Petri et Pauli meritis ad eterne bea- titudinis gaudia largiente domino feliciter peruenire possitis. Datum Fe- rentini XVII. Kalendas Maii.
Originale in archivo �?. r. aulico Vin il о Ь on а �?. — Ëxcusum apnd �?ага га er s �? h mid in Hist. a. Georgii p. 66.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCLXXXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Moraviae/1a736046-806f-4895-9f4c-3b0635991b68/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success