Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. L. , S. 65
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. L. , S. 65


L.
Johannes episcopus commonitorium Paulo episcopo fungenti legatione in Germaniam et Pannoniam inter cetera. Non solum intra Italiam, ac ceteras Hesperiae prouincias, verum etiam intra totius Illyrici fines con- secrationes apostolica sedes patrare antiquitus consueuit, sicut nonnulla regesta et conscriptiones synodales, atque ipsarum quoque plurima eccle- siarum in his positarum demonstrant monumenta. Porro si de annorum numero quis forte causatur, sciat, quod inter christianos, et eos, qui vnius fidei sunt, numerus certus affixus est. Ceterum vbi paganorum et incre- dulorum furor in causa est, quantalibet praetereant tempora, iuri non prae- iudicat ecclesiarum, quae corporalia nescientes arma, solum Dominum et propugnatorem suum, quando placuerit misereri, patienter exspectant. Verum, si annorum prolixitas in talibus impedit, ergo Deus ipse repre- hendendus est, qui post CCCC et XXX annos filios Israel de durissima seruitute Pharaonis et fornace ferrea liberauit. Sed et ipse per se redem- tor, qui hominum genus post tot annorum millia de inferí claustris eripuit. . .
Salagius L. VI. �? V. nro. IV. — Fejér I. 187.
5*
36
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) L. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/1f7f0609-603e-40ae-866b-a7a9be624394/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success