Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CXXII. , S. 137
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CXXII. , S. 137
CXXII.
JNos Stephanus, Dei miseratione et apostolicae sedis gratia Hunga- rorum rex. Vniuersis damus ad notitiam per hanc nostram Ordinationen!, quod vbi diuina nobis assistente benignitate in omnibus regni nostri par- tibus veram et vnicam salutiferam Jesu Christi (idem stabilire modis om nibus adniteremur, venimus ad castrum nostrum Nitra, vbi indicibili cordis nostri solado (affecti sumus), quia extra quamlibet exspectationem accidit nobis, quod nouem s. Romanae ecclesiae sacerdotes presbiteros inuenimus, (pii se capitulares canonicos ecclesiae b. Emmerami martyr is, in dicto castro nostro Nitra situatae, nominaban!, et dictae ecclesiae ac populo, vsque ex partibus Marcomannorum illuc confluenti, inseruiebant, laudes diuinas ad instar nouem chororum angelicorum assidue decantantes. Quibus nos vitra associati diebus pluribus compsallere, veniamque peccatorum ac verae fidei lumen, robur et incrementa deprecari non destitimus. Et quia dicti sacerdotes presbiteri, capitulares canonici, nuUam stabilem haberent fundationem, sed liberis tantum populorum tributionibus prouiderentur; ne per curam conquirendi victus a diuino obsequio abstraherentur, donauimus ipsis vicum cum hospitibus intra suburbium et castrum nostrum nouum ad defluxum minoris fluminis Nitra existentibus, ac directe ad nos et dictum castrum nostrum spectantem cum omni macellatione, educillatione, foro publico, reliquisque seruitiis, datiis, obuentionibus et curribus. Similiter
14*
108
etiam donauimus vicum paruum Tormos trans decursum maioris fluminis Nitra, ex parte inferiori radicis fontis s.: Martini constitutum, cum omnibus hospitibus et territorii eiusdem vineis, commodo vsu et dominio, cum mon tano iure а�? decimis; vsque ad viam planam montem Zobor per latus diuidentem, donec perueniatur ad alium fontem, Gyurkova nominatum; se cundum cuius riuuli defluxionem terminantur ipsae vineae, vsque dum reflexo tramite veniatur ad tertium fontem iuxta viam Daras sub radice vinearum. Ab inde per defluxum aquae fontis illius vsque ad aduersum ciuitatis Nitra, vbi tumulus est, et arbor de quercu prostat. Ab hac recte orientem versus ad siluam maioris Tormos, vbi transiendo aquam paludosam per medium cespitem intra vtrumque Tormos progreditur ad viam Pochranicza (hodie Pograncz) et ex hac directe ad viam planam, montem Zobor per latus di- uidentem. Item donauimus ipsis decimas vini et frumenti ciuitatis Nitriensis, vici Parutza, Molnos, Könyök, Kereskiny, et Gyurkova. Et vt tanto am- plior haec donatio nostra habeatur ordinauimus, vti praesentes et futuri sa cerdotes presbiteri ecclesie s. Emmerami martyris de castro Nitra capitulares canonici in omnibus tam synodalibus, quam regis et regnicolarum conuenti- bus ab ecclesia et capitulo Strigoniensi per nos in metropolitanum erecto statim secundum locum teneant, et vicem habeant.
Fej«!r c. d. I. p. 285. e tabularlo Nitrlcnst.
■i
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Moraviae/27092e85-6e14-4ce5-ae2d-e61be6759d19/charter>, accessed at 2025-02-02+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success