Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. XCVI. , S. 100
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. XCVI. , S. 100


XCVI.
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Ludewicus, divina fa vente gratia rex. Notum sit omnibus Dei ecclesiae fidelibus nostrisque, prae- sentibus et futuris, quomodo nos ob aeteinae mercedis retributionem, et per obtentum fidelium nostrorum, Sighiardi scilicet comitis, Regimberti atque Isimgrimi ministerialium nostrorum cuidam liomini, nomine Ztvetboch, dilecti propinqui nostri Liupoldi videlicet marchionis vasallo, in valle, quae dicitur Oliuspespurk comitatu Aribonis inter tria loca Staicholfesdorf, Adalpoldes- dorf et Wichartesdorf nuncupata hubas V cum consilio procerum nostro rum, consentiente etiam praefato Arbone iure pereniri concessimus in pro- prietatem cum curtibus et aedificiis, campis, agris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, molinis, piscationibus in Chreimsa, viis et inviis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis, mobilibus et immobi- libus, omnibusque appendiciis et adiacentiis suis. Jussimus itaque hoc praesens auctoritatis nostrae praeceptum inde conscribi, per quod decer- nimus atque praecipimus, ut praefatus Zwetboch tempore perpetuo iure firmissimo ex ipsis donationis nostrae rebus utatur potestate habendi, do- nandi, vendendi, commutandi, vel quidquid sibi exinde placuerit faciendi absque ullius successoris nostri impedimento. Et ut haec largitiouis nostrae auctoritas inviolabilem in Christi nomine per cuncta labentis mundi curri cula obtineat stabilitatem, et a fidelibus nostris verius credatur, ac dili- gentius observetur manu nostra subtus eam firmavimus, et annuli nostri impressione sigillari iussimus. — Signum Ludewici serenissimi regis. — Engelspero notarius ad vicem Diotmari archicapellani recognovi. Data VI. К alendas Octobris, anno incarnationis Domini DCCCCIII. indictione VII. anno vero IV. regni domini Ludewici regis. Actum apud Alpase in Dei nomine feliciter. Amen.
Archiv für Süddcutschland II. 217.
71
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) XCVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/29aaed39-a933-4ba6-ad24-25a8c793b1c5/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success