Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCXVI. , S. 225
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCXVI. , S. 225

CCXVI.
Wladislaus dux Bohemormn et Otto dux Olomucensis post Pascha in Kal. Maii conveniunt in villa dicta Tinecz super monticulos. Ibi tota die de diuersis causis concionati, datis et acceptis inter se sacramentis sunt reconciliat!. Sed quoniam idem Otto nobis interdixerat forum in villa Zekyr Kostet, quod pater suus et mater pro remedio animarum suarum Deo et sancto Wenceslao nobis famulantibus perpetuo habendum tradide- rant, ego missus ex parte fratrum, coram duce et eius comitibus cou- questus sum super Ottone, quod lucernam parentum suorum, quam debuerat accendere, extinguebat. Et HIe ego, inquit, lucernam genitorum meorum non extinguo, sed nolo, vt in potestate episcopi sit, quod vobis specialiter datum esse scio. Et nunc non episcopo, non alicui personae, sed Deo et sancto Wenceslao vobis famulantibus praedictum forum restituo.
Cosmas Pratensis ad annum 1110.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/2cf69a53-a170-4ade-b96f-403a93e2ee0f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success