Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXVII. , S. 174
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXVII. , S. 174
CLXVII.
Grregorius episcopus, seruus seruorum Dei, Wratislao, duci Boemie, salutem et apostolicam benedictionem. Longa iam temporis interualla trans acta sunt, ex quo et nobilitas tua beato Petro apostolorum principi non modice deuotionis animum spopondit, et tibi in apostolica sede inter ceteros principes larga benignitas pre multis etiam singularis, et egregia fuit adstricta caritas. Cuius rei fidem et indicium ex beneuolentia domini et antecessoris nostri, Alexandri pape satis percepisse potes, qui petitionibus tuis non unquam sine sua et filiorum sancte Romane ecclesie sollicitudine et labore condescendit, et ad signum intime dilectionis (quod laice persone tribui non consueuit} mil ram, quam postulasti, direxit. Neque uero nos in nostris temporibus tante dilectionis graciam prouidente Deo labefactari
1 45
volumus. Immo, si quid est, in quo comitante iusticia firmius congluti nan ualeat, hoc nostrum apud Deum sollicitude impetrare valde desiderat. At te quidem erga apostolicam reuerentiam, quam sis in votis constans, quam in promissis perseuerans, non modo pro dignitate, verum etiam pro salute tua fideliter oportet attendere. Scriptum est enim: Vouete et red- dite. Que autem illa vel qualia sunt, a tui ipsius conscientia satis te com- inon ¡tum esse pula ra us. Causas vero et negotia, que in partibus tuis ad audientiam discussionemque legatorum nostrorum prolata, peccatis impe- dientibus congrua determinatione diffiniri non poterant, sicut officii nostri cura nemine nos rogante compellit, ad eum, quem iustitia postulauerit finem adiuuante Domino perducere procurabimus. Porro que ipsi statue- runt, interim donec ad nos negotia perferantur, immota manere volumus, atque apostolica auctoritate precipimus. Deus autem omnipotens, qui bo norum omnium dator est, talem vos in votis vestris et actibus esse faciat, ut cum ante celestes iudices, videlicet Petrum et Paulum, in futuro exami ne veneritis, nulla vos in illorum oculis, nisi que remuneratione digna sit, conscientia denotare et ostentare valeat. Data Rome XVI. Kal. Januarii, indictione XII.
Hard uin. 1. �? VI. 1226. — Dobner Annal. V. 425.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CLXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Moraviae/3aa3a0c2-49ee-400f-bc65-22dbb2a5fdc1/charter>, accessed at 2025-01-16+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success