Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXLIX. , S. 358
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXLIX. , S. 358


CCCXLIX.
in Sacka, 1189.
In nomine patris et filii et spiritus sancti, amen. Ego Otto dei gra cia dux Boemie, intuitu pietatis et miserecordie. Notum facio omnibus presentibus ac futuris, quod Groznata Crispus ad honorem dei et beati Joannis baptiste pro anima sua suorumque predecessorum dédit hospitali Ierosolimitano omnes suas possessionis exceptis duabus villis Peruce et Vlacciz, quas alibi dederat per decessum suum sueque uxoris a fratribus eisdem hospitatis iure hereditario in perpetuum possidendas. Ad servien- dum pauperibus et infirmis predicti hospitalis. Fratres vero eiusdem hospi- talis Groznate duas villas concendunt Glawen et Stetin, pro quibus Groz nata tres marcas argenti solvere solebat, et terciam Breznez, ut in vita sua sine censu cum et pro liberis possessionibus suis eas teneat. Si vero uxor ei supervixerit, et alium maritum ducere voluerit, cum auro et ar gento suo et alia domestica supellectili vadat ad maritum, et possessiones omnes cum omnibus suis appendiciis ecclesie reliquantur. Si autem vidua permanserit, omnia prefata usque ad finem vite sue pacifice teneat, et tunc sicut supradictum est, erunt ecclesie. Ut autem hec rata et inconvulsa perpetualiter utrobique conserventur, sigilli mei impressione confirmare dignum duxi. Ego quoque Henricus, Pragensis episcopus, per dei gra- ciam ad idem corroborandum sigillum nimm appono. Et quicunque unquam violare presumpserit, auctoritate mihi diuinitus concessa, sub anathemate
389
pono. Ego Martinus quondam preposituus, et nunc preceptor hospitalis sigillum ineum appono. Ego Bernardus prior Boemie sigillum meum appono. Ego Groznata sigillum meum appono. Actum est hoc in Sazka. Anno do- mi nice incarnationis MCLXXXIX. Anno primo ducis Ottonis, quo positus est in sedem Boemie. Hii sunt testes, qui afluerunt: Dux Otto Boemie. Hen- ricus Pragensis episcopus. Florianus cancellarius. Prepositus Pragensis Her- mannus. Decanus Sedezlaus. Pribizlaus prepositus in Bolezlau. Radozta pre positus in Lutomeric. Albertus abbas de Stragovia. Henricus abbas de Bre- wnou. Hermannus abbas de Zedliz. Fridricus abbas de Gradis. Albertus abbas de Cladrub. Otto abbas de Selewe. Ingilbertus archidiaconus. Magi ster Alexander. Hermannus camerarius et Sauissa frater eius. Predota iudex curie. Matheus dapifer. Vitko et Sezema nepos eius. Ulricus. Durciglaviz. Jurik. Uiritoviz. Bogussa castellanus de Cladsco et fratres eius. Ratibor. Hermannus. Lutobor. Vmuka. Groznata filius Sezeme et frater eius. Erne- stus. Stobeczherd lilius Pribizlai grossi, et alii inulti abbates. clerici. mona. chi. milites tam de Moravia, quam de Boemia, qui convenerant in Sazka ad audienda statuta ducis Ottonis.
Oublier Annal. tomo VI. pag. 590.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCCXLIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/54854755-e609-45c6-b93c-08a5594829f5/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success