Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCL. , S. 260
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCL. , S. 260
CCL.
Liucius episcopus, seruus seruorum dei, venerabili fratri Heinrico, Olo mucensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Fraternitatis tue
231
■ — -
litteras debita benignitate suscepimus, et super hoc, quod ex ipsarum in— spectione de nostra promotione te letari intelleximus, gradua habemus, licet ipsa promotio et officii diguitas nullam nobis quietem vel mentis tranquillita- tem conferat, immo curas et sollicitudines, labores quoque et tribulationes nobis quandoque augeat. Nos quidem personam tuam ante hoc officium sin cero affectu dileximus, et nunc affectuosius diligere volumus, et in quibus secundum deum possumus, honorare. Tua itaque interest, in hiis, que ad officium tuum pertinent, ita temetipsum laudabiliter exercere, et ad honorem et exaltationem matris tue sancte Romane ecclesie studiose intendere, ut deus exinde honoretur, et eadem Romana ecclesia de tua deuotione letetur. Preterea quoniam in quibusdam negotiis ecclesiasticis tue discretionis opus habemus consilio, per presentia tibi scripta mandamus, ut presentiam tuam quam citius nobis exhibeas. Datum Lateraui VI. Idus Julii.
E codicibus Mss. n. CCXX VI. citatis. — In L i t о v i e n si deest. — Kreusum dedil Pess ina in Phosph. p. 560. et Dobner Mon. I. 379.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCL. , in: Monasterium.net, URL </mom/Moraviae/583dbb49-c7e7-4ed1-89c7-1afb04643424/charter>, accessed at 2025-02-01+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success