Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CXCIII. , S. 204
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CXCIII. , S. 204



CXCIII.
1086.
Clemens episcopus, seruus seruorum Dei, Wratislao, glorioso principi Boemorum, ac dilectissimo filio salutem et apostolicam benedictionem. Tuam dilectissime lili prudentiam credimus nosse, quantis dolis, quantis fraudibus advei'sarius noster diabolus humanum genus exagitet, quantis versutiis eam, quam inter angelos, et inter Deura, et primum hominem seminavit discordiam, cottidie inter ehristianos seminare laboret. Ut enim tibi veritatem fateamur, plurima iam sepius nobis de te sunt relata, que adversum dilectionem tuam animum nostrum, quod Deus avertat, iucitarent. Sed ipse cordium inspector est testis, nolle nos super tua dignitate aliud, quam deceat, vel credere, vel audire, et quod in omnibus te et desideravimus et desideramus prosperan. Tuns tantum animus, unde dolemus, unde ingemiscimus, non ea se erga nos caritate, ea qua deceret devotione habere videtur, cum nescimus, quo nostro peccato, qua nostra erga tuam dilectionem oflensione debitum beati Petri con tra omnium predecessorum nostrorum religiosissimam institutionem et exhi- bitionem tanto tempore detinueris, et multotiens inde a nobis paterna affectione ammonitus vel nos vel nostra mandata parvi pendens prorsus neglexeris. Sed talia tibi iorsan sunt relata; est enim hodie terra perversis delatoribus plena,
175
que tue menti sinistrara, ut videtur, de nobis iniecere suspicionem, et falsi- tati credulus tam inlicite retinendi inlicita qualemcunque adeptus es occasionem. Sed Dens novit, qualitercunque te erga nos habueris, nos semper te corde puro dilexisse, et tuam modis omnibus prosperitatem exo|)tasse. Aufer ita- que dilectissime lili omnem de animo tuo, si qua est, contrarietatis rubi- ginem, et eam, quam nos erga te, tu quoque erga nos habeas dilectionis since- ritatem. Quia vero de sancte Romane ecclesie iniuria cum salute anime nostre silere non possumus, adliuc te paterne admonemus, rogamus etiam et obsecramus, charitative quoque consulimus, ne beati Petri debitam obla- tionem ulterius retineas, ne videlicet ipsam retinendo eius iraт in te exasperes, sine quo aperiente nemo regmim valet intrare celorum. Sed sicut decet, debita eam reverentia dirige, ut ipsum tibi placatum valeas in- venire. Preterea non credimus a tua excidisse memoria, quod dilectionem tuam et per literas, et per nuncium tuum plurimum postulavimus. Obnixe rogamus super quodam dilectissimo filio nostro, tibi equidem fidelissimo, et satis noto celsitudinem tuam interpellantes, ut in illa re, quam postula- bamus, nostre voluntati assensum preberes. Sed nihil nobis do hac ipsa re postea, unde plurimum miramur, remandasti. Et ipse quidem iam ma gnifice, sicut dignus est, foret locatus, nisi hic fuisset exspectatione de- tentus, quo, Deus novit, fideliorem tibi non poteris invenire. Hoc autem tue sit notum dignitati, quod cum domino imperatore karissimo filio nostro de re ista nondum quicquam egimus, quoniam tue certitudinem voluntatis hactenus exspectavimus. De hoc vero certissimus existas, quodsi hoc unum nostri causa, nostro rogatu feceris, quicquid a nobis deincops me et te dignum petieris, impetrabis. Quicquid igitur de hac re sedet tuo animo, utrum videlicet nostris tam d ignis, quod non diffídimus, assent ¡a ris petitionibus, nos quautoeyus elfice certos. Nolumus enim tantum virum, tam utilem ecclesiastico regimini tali amodo suspendio definen. Novo quoque sigillo, utpote evidentiori, has literas ideirco insigniri precipimus, ut tua etiam dignitas evidentissimum tue concessionis signum aliquod vi delicet admirationis novum in novo, quem petimus epLscopo eligendo et constituendo mittere dignetur.
Pei Cod. «Hpl. jiaç. 286. — üobner Ann. V. 524.
176
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CXCIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/645e9669-eebf-4930-b372-cd98a3f5914b/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success