Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXIII. , S. 319
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXIII. , S. 319


CCCXIII.
silvae Borek factam inter Gotlschalcum, abbatem Siloensem, et Ranozjr
militera. Dt. Brunae in colloquio generali, 1 1 74.
In nomine domini. amen. Innotescat cunctis Christi fidelibus tam presentibus quam futuiis. quod ego Wacezlaus dux morauiensis ad instan tem militis nostri fidelis Ranozir intercessionem. pioque erga deuotum in Christo G. abbatem de Selev affectu inclinatus. concambium quod inter eosdem uiris nobilibus et religiosis mediantibus factum esse dinoscitur. sigilli mei inpressione roboraui. Erat autem concambium quale testes subter notati audierunt in nunc modum. Contulit igitur Ranozir cum fra- tribus suis monasterio in Selev siluam late protendentem iuxta terminos Morauie que vulgo Borek uocatur. pro predio Stanimiri. quod tempore fundationis tempore ducis Wladizlai Zdico episcopus a nobili uiro Stani- miro emerat et prefato monasterio donauerat. Quamuis predium ipsum iuxta examinaUonem proborum homiuum eiusdem silue vtilitatem non superabat. tamen in obtentum diuine remunerationis eleemosinam contulit Ranozir ab- bati prefato uidelicet L marcas argenti. quatinus fratres de Selev eum cum progenie sua orationibus cottidianis habeant commendatum: amen. Decimas uero predii colliget abbas et habebit iure hereditario inperpetuum. Igitur ne de prememorato concambio silue et predii predictorum apud posteros scrupulus aliquis ualeat exoriri. huic pagine inserere diguum duxi coram
37
290
testibus. qui tum concambio presentes interfuerunt. nunc autem anno do minico incarnationis millesimo centesimo septuagesimo quarto. in colloquio generali in Bruna congregati existunt suntque hii. Chuno abbas de Tre- bech. Hualco canonicus olomucensis. Ratibor castellanus de Godonin. Mirozlav. Stanimir prefectus de iglaua. Ranozir. Gothardus. et alii quam plurimi fide digni.
Б oonfirmatiotie Constantiae. retinae Boemiac, et PremysI, marchionis Moraviae. ab anno 1233. in codice Als. ве�?. XIV. quondam monasters Tissno. wicensis.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCCXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/67a8e168-5db0-48f1-93de-69840ee2e118/charter>, accessed 2025-04-12+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success