Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCLXXX. , S. 290
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCLXXX. , S. 290


CCLXXX.
1148.
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Chunradus, secundus Ro- manorum rex semper augustus. Ad honorem nostri et ad seruitium sancte et perpetue virginis Marie, rogante fratre nostro Hainrico, Bauarico duce, tradidimus saltum ecclesie dei et fratribus regulariter subsistentibus in loco, qui dicitur Zwetel. Predicta autem sylua his confinas et tractibus notatur, scilicet ex uno latere habens fluuium, qui dicitur Champ, ex altero vero concluditur via, cunctis accolis loci ill ¡us notissima. Huius rei testes sunt:
261
Hainricus, Ratisponensis episcopus, Otto Frisingensis episcopus. Anshel- mus, Hamelburgensis episcopus. Altmannus, Tridentinus episcopus. Haiti- ricus, Olomucensis episcopus. Hartmannus, Brixinensis episcopus. Hainricus, dux Bawarie. Engelbertus marckio. Liutoldus comes. Datum anno domini MCXLVUI. indictione X1III.
Li nek Annales Claraval lenses I. p. 156.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCLXXX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/68138172-58f3-4b64-ba30-c65d74b1ccdd/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success