Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXXI. , S. 179
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXXI. , S. 179


CLXXI.
XV. Kalendas Aprilis, 1074.
Ixregorius seruus seruorum Dei, Ottoni et Chuonrado, fratribus Wra- tislai ducis Boemorum, salutem et apostolicam benedictionem. Meminisse debet nobilitas vestra, quod de causa Olomucensis ecclesie iam ante apo stolica monita accepistis, ne iusticiam eius aliqua occasione minueritis, noque molestantibus eam aliquod adiutorium preberetis. Nunc vos admonemus, et paterna caritate rogamus, ne aliquam contrarietatem eidem ecclesie faciatis, sed pro reuerentia sancte Romane ecclesie, cuius apostolicis priuile- giis uuinita est, amorem et pie deuotionis studia erga ¡Hara exhibeatis, et quantum vestre potestatis est, iura et pertinentias eius a vobis et vestris
150
inuiolata conseraari studeatis. Hec enim est causa, in qua et diuine remn- nerationis gloriam, et apostolorum certa presidia, а�? nostre dilectionis plenitudinem vobis lucrari, et arctissime possitis adstringere. Sin autem (quod non optamus) aliter feceritis, procul dubio hec eadem vobls corrum- pere, et in contiarium, quod absit, vertere poteritis. Data Rome decimo quinto Kalendas Aprilis, indictione duodecima.
H ardu in. 1. �?. p. 124a — Colcti I. c. XII. 279. — Dobner Ann. V. 430.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CLXXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/68da0934-fbd3-47f5-ba95-972158427c59/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success