Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCLXXXV11I. , S. 295
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCLXXXV11I. , S. 295


CCLXXXV11I.
Hadrianus papa ГУ. ad petitionem Ottonis, ducis Olomucensis, confirmat monasterio Gradicensi, ordinis Premonstratensis, omnes possessiones et liber- tates, addens: „Ne futuris perpetuis temporibus ulli omnino hominum liceat ecclesie Gradicensis possessiones, a domino fundatore illi appropriatas, per turbare, violare, temerare, auferre, vel ablatas retinere, aut quocunque alio modo diuexare. Si quis sciens contra hanc ecclesiam temere quid tempta- uerit, sciat se reatu diuino innodatum existere, et a sacratissimo corpore et sanguine domini nostri Jesu Christi alienum esse, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat, et cum impiis, qui non resurgent, in iudicio repute-
34
266
tur; omnipotente iram in hac adhuc vita et in futura furorem contra se sen- tiat; fíat habitatio eius deserta, et in tabernaculis eius non sit, qui inhabitet; fiant filii eius orphani et uxor eius vidua, commotus moueatur ipse, et filii eius mendicent et eiiciantur de habitationibus suis; scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius; orbis terrarum pugnet con tra eos, а�? omnia elementa sanctorumque merita sint eis contraria eosque confundant, et apertam vindictam in hac adhuc vita super eos ostendant. Cunctis autom eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Jesu Christi, et fructum huius benedictionis percipiant, et ad districtum iudicem eterne patrie premia sempiterna largientem gloriamque eternam secure а�? feliciter perueniant. amen."
Fragmentum in Annalibus Ms. nionasterii G га di �? — L'xcnsnin in Hue b ner i: Memorial! seculorum p. 64.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCLXXXV11I. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/6ef036ad-b774-4faa-b21d-4e4ee9ed53a9/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success