Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXXIX. , S. 335
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXXIX. , S. 335



CCCXXIX.
1181.
In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Fridericus divina fa- vente clemencia Bohemorum dux. Cum omnium mundanorum affluencia et gloria pro sui mutabilitate et inconstancia nichil securitatis ac perfecte beatitudinis suis amatoribus afferat, tutum atque solercia estimamus terrena pro celestibus, permanencia pro perituris commutare, illucque per manus pauperum Christi transmittere fugiencia, ubi semel acquisita non pereunt, sed fenore centuplici perpetuo possidentur; reservatur enim census impo- sterum, cum de suis Deus muneribus honoratur. Igitur quondam ambitum Ugiez Boemice appellatum, Theutonice nomine Maringe, cum omnibus ap- pendiciis suis silvis, pratis, pascuis, molendinis, aquis, aquarum decursibus, cultis et incultis, seu quibuslibet utilitatibus pro salute nostra, nostreque comparis atque pro redempeione animarum omnium parentum nostrorum, scitu atque assensu Boemorum, sicut consignatum est et terminis distin- ctum, perpetuo possidendum ecclesie Waldtsaxensi tradimus. Insuper etiam quendam ambitum inter exteriorem Luboz, et Znata fluvium sit ura, et a beate memorie patre nostro tunc temporis duce postea rege Wladislao eidem ecclesie libere donatum, atque privilegio iam ante confirmatum, cuius
39
306
partem quidam invasores iniuste usurpaverant, sed suam iniuriam recogno- scentes male usurpata ei in pace reddiderunt, sicut suis terminis distinctus ac consignat us est, libera donacione conferimus, et ut factum hoc ratum et inconcussum permanent, sigilli nostri impressione confirmamus; ut autem calumpniatoribus locus invasionis de cetero penitus auferatur, et domus Dei in sua possessione non inquietetur, terminos huius ambitus, sicut pater noster eos prefixit, huic pagine articulan decernimus. Sunt autem hii: a fonte aque Znata usque dum rivus DielFenbach vocatus ei influit ex transverso a fonte eiusdem Znata veniens in rivum Elstre nomine per descensum eiusdem donec minor Elstre et rivus Winbach in eum cadit, per ascensum usque in fontem minoris Elstre, a fonle eiusdem usque in rivum inferius Lubocz, per eundem rivum inferius, usque dum rivus To- nocop in eum cadit. Quicunque autem hanc nostram munificenciam intuitu celestis patrie, Christi pauperibus collatam, violenter invadere et opprimere presumpserit, se reum divine maiestatis noverit, et a nostra pace et gra tia omniumque Boemorum funditus alienum. Huius rei testes sunt: Valen- tinus episcopus Pragensis. Dux dominus Otto princeps Moravie. Dux Pri- musle frater ducis. Dux Theobaldus filius patrui sui. Henricus prepositus Wissegradensis. Martinus prepositus Pragensis. Florianus cancellarius. Grabissa camerarius. Witko. Ratibor. Ulricus filius Chzislai. Boguchwal et alii quam plures. Facta autem sunt hec anno incarnationis Domini Milesimo centesimo LXXXI. Anno ducatus ducis Friderici IV.
Lu nig tteichsarchiv T. XVIII. — Dobner Annal. VI. 532.
cccxxx.
Friderici, ducis Boemiae, concambium cum monasterio Plazensi sub testi monio Peregrini, episcopi Moraviensis. cc. 1183.
iirfgo Fridericus dei gratia dux Boemie . . . uillam meam Copidl fra- tribus Plazensibus perpetuo iure possidendam tradidi. et �? contra teloneum salis in Deciu. a patre meo ipsis condonatum ... in usus meos accepi . . •
307
—~ — — ■ ■ —
Preterea domino Henrico Pragensi episcopo uiro uenerabili et Peregrino Morauiensi eptscopo non minus honesto iniunxi. ut statuti nostri uiolatores anathematis uinculo denuntient innodatos. Acta sunt autem hec in conse- cratione basilice. quam ob memoriam uictorie mee. socia thori mei Elizabhet construxit.
Summarium hoc ex originali in archivo �?. r. aulico Vindobonae.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCCXXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/78bfa58c-7a85-47c5-8b82-073dde2077b8/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success