Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCI. , S. 216
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCI. , S. 216
CCI.
expeditionem Moravicam. 1091.
Clarissimo regi Wratislao regali diademate adornato Benedictus Christi peregrinorum servus, ceterique omnes, qui sunt Ratisbone pere- grini, cuncta presentis vite prospera, et future sine fine mansura premia. Verba legationis tue dulcissime gratanter suscepimus et libenter, que postulasti, implere decrevimus. Semper quideш, ut decet pro tua tuorum
i 87
que salute votiva а�? fida ab omnibus sit oratio. Sed modo cum te in ex- peditionem cum exercitu exire, gentium quoque feritatem contra te insanire audivimus, super impensum solitum nostre devotionis hoc facere decrevimus: totum psalterium ab omnibus cottidie implore, missam etiam adhoc perti- nentem communiter celebrare; sed et crucem cum letania portare, ieiunium quoque ab omnibus preter infirmos tribus diebus in septimana implere. Et hec diligenter fieri decreuimus, donec auxiliante Christo dominus noster victor cum gaudio revertatur in pace. Deum, charissime, qui tibi tribuit honorem, time, atque eius mandata, ut possis, custodi. Judas Machabeus, cum perfecte timebat Dominum, cum paucis superabat gentes. Gedeon quoque tribuens honorem Deo cum tricentis tantum viris Madianitas usque ad internecionem pene prostravit.
Pcz Codex dlpl. Austriae p. 290. —
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCI. , in: Monasterium.net, URL </mom/Moraviae/8713869e-8151-4df2-8ba4-757990258662/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success