Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CXCII. , S. 202
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CXCII. , S. 202



CXCII.
HI. Katendas Maß, 1086.
In nomine sáncte et indiuidue trinitatis. Henricus tertius, diuina Ca liente clementia Romanorum imperator augustus. Hegio nomini et impera- torie dignitati congruere nouimus, ut ecclesiarum Dei utilitatibus ubique opitulantes damna et iniurias earum quacunque necesse fuerit propulsemus. Quapropter vniuersis Dei nostrique regni fidelibus tam futuris, quam presen
173
tibus notum esse volumus, qualiter fidelis noster Pragensis episcopus Geb- hardus sepe confratribus suis et coepiscopis ceterisque principibus nostris ac nouissime nobis conquestus est, quod Pragensis episcopatus, qui ab initio per totum Boemie ac Morauie ducatum vnus et integer constitutes, et tam a papa Benedicto, quam a primo Ottone imperatore sic conlirmatus est, postea antecessorum suorum consensu, sola dominantium potestate subinthro- nizato intra terminos eius nouo episcopo diuisus esset et imminutus. Qui cum Magontie coram legatis apostolice sedis presentibus nobis ac plerisque regni nostri optimatibus eandem querimoniam intulisset, ab archiepiscopis Wezlone Magontino, Sigeuino Coloniensi, Egilberto Treueriensi, Liemaro Bremensi, ab episcopis quoque Tiederico Virdunensi, Conrado Traiectensi, Odalrico Ëistetensi, Ottone Ratisponensi, cum assensu laicorum ducis Bo- hemorum Wratislai et fratris eius Conradi, ducis Fridrici, ducis Lutoldi palatini comitis Rapotonis et omnium, qui ibidem conuenerant, primitiua illa parochia cum omni terminorum suorum ambitu Pragensi sedi est adiudicata. Termini autem eius occidentem versus hii sunt: Tugast, que tendit ad me dium fluminis Chub, Zelza, Zedlica, et Liusena et Dasena, Liutomerici, Lemuzi vsque ad mediam syluam, qua Bohemia Iimitatur. Deinde ad aqui lonal em hii sunt termini: Psouane, Chrouati, et altera Chrouati, Zlasane Trebouane, Boborane, Dedosese vsque ad mediam syluam, qua Milcianorum occurrunt termini. Inde ad oricntem hos fluuios habet terminos: Bug sci licet et Zlir cum Kracouia ciuitate, prouinciaque, cui Wag nomen est, cum omnibus regionibus, ad predictam vrbem pertinentibus, que Krakow est. Inde Vngarorum limitibus odditis vsque ad montes, quibus nomen est Tritri (Ta- trij dilatala procedit. Deinde in ea parte, que meridiem respicit, addita regione Morauia vsque ad fluuium, cui nomen est Wag, et ad mediam syluam, cui nomen est Mudre ÇMoré), et eiusdem montis eadem parochia tendit, qua Bauaria Iimitatur. Mediantibus itaque nobis et communi principum aspirante suffragio factum est, ut dux Bohemie Wratislaus et frater eius Conradus supradicto Pragensi episcopo fratri suo parochiam indiciarlo online requi- sitam ex integro reprofiterentur et redderent. Proinde nos rogatu eiusdem episcopi rationabiliter inducti Pragensis episcopatus reintegrationem nostre imperialis auctoritatis edicto Uli et successoribus eius confirmamus et stabi
174
Iimus: iuuiolabiliter decernentes, ne vlla posthac cuiuslibet conditionis per sona, vel vlla societas hominum Pragensi ecclesie quicquam sui iuris in pre- notatis terminis alienare presumat. Cuius reintegrationis et confírmationis auctoritas ut omni euo stabilis et incouuulsa permaneat, hanc cart am inde conscribi, quam, sicut infra apparut, manu propria laborantes impressione .si^ni nostri iussimus insigniri. Data III. Kalendas Maii, anno ab incarna- tione domini MLXXXVI. indictione IX. anno antem domini Henrici regni quidem XXXII. imperii vero HI.
E С о s m a e Pragcnsis chronico ad annum— in Scriptoribus ternm Hohem.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CXCII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/8ba18ffe-6fbf-49b6-a22e-47b87af555ab/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success