Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXVI. , S. 173
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXVI. , S. 173


CLXVI.
VIII. Idus Julii, 1073.
Cxregorius episcopus, seruus seruorum Dei, Wratislao, Boemie duci, et fratribus suis salutem et apostolicam benedictionem. Quia ob devotionem et reverentiam beatorum Petri et Pauli principum apostolorum legatos nostros, Bernardum videlicet et Gregorium, qui ab hac sancta et apostolica sede ad vestras partes directi sunt, debite caritatis beneuolentia suscepistis, et eos, ut vestram condecet magnificentiam, honorifice tractastis, omnipotenti Deo gratias agimus; proinde nostre beneuolentie vobis vicem rependimus. Quo- niam enim antecessorum nostrorum negligentia et patrum vestrorum, qui hoc fieri postulasse debuissent, agente incuria apostolice sedis nuntii ad partes vestras raro missi sunt, quidam vestrorum hoc quasi nouum aliquid existi mantes, et non considerantes sententiam Domini dicentis : Qui vos recipit, me recipit, et qui vos spernit, me spernit: legatos nostros contemptui habent, ac proinde dum nullam debitam reuerentiam exhibent, non eos, sed ipsam veritatis sententiam spernunt. Unde, ut clarius luce patet, eius veritatis sen tentiam ad cumulum sue dampnationis adeo in se exaggerant, ut merito, dum pusillos Domini scanda I iza nt, moles asinarias eollo suspensas ha bent os, in profundum perditionis, nisi resipuerint, prolabantur. Quorum frater vester Jaromir, Pragensis episcopus, olim noster amicus, his nostris legatis, Ber nardo scilicet et Gregorio, ut auditu percepimus, in tantum rebellis existit, ut, si ita est, sicut dicitur, Simonis magi vestigia contra apostolorum prin- cipem imitatus videatur. Quapropter rogamus nobilitatis vestre prudentiam, ut et nostros legatos, et fratrem vestrum predictum episcopum conueniatis, et per vos, et ex parte nostra fratrem vestrum attenlius hortemini, quatenus legatorum nostrorum monitis debite obedientie aurem inclinet, et quidquid iustitie sibi suggesserint, vel ex eis preiudicio pregrauari, nulla sibi ab hac ecclesia audientia denegabitur. Si vero neutrum horum facere acquieuerit,
144
et sententiam Iegatorum nostrorum de suspensione sui officii in eum promul- gatam firmabimus, et durius contra eum scilicet usque ad internecionem gla- dium apostolice indignationis evaginabimus, sicque fiet, ut ipse et per eum plures alii experiantur, quantum huius sedis auctoritas valeat. Inviti enim ad hoc compellimur, neque audemus huiusmodi presumptionem dissimulare. Per Ezechielem namque prophetam sub interminatione nostri interitus impel- limur dicentem: Si non annuuciaueris iniquo iniquitatem suam, ipse iniquus in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Et alibi: Vœ illi, qui prohibet ab eo, qui peccat, et incorrigibilis perseuerat. Vos autem et de his et de aliis sic agite, ut temporalis A obis gloria in domino augealur, et perpetue beatitudinis abundantiam per interuentum apostolorum perenniter possidere possitis. Data Laurenti VIH. Idus Julii. Indictione undecima.
CoIIcclio Concil. Harduini VI. 1208. — Concilia cd. aColcti 1730. VII.— Dobuer Annal Y. 422.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CLXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/959610b5-0e90-43a1-9453-d607db417759/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success