Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXI. , S. 318
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXI. , S. 318


CCCXI.
Udalricus, dux Moravorum, confert monasterio Gradicensi silvam juxta Nakl, que circuitus dicitur. 1 174.
Annales Grad i censes Ms. —Cfr. literas Detlebi, episcopi Olomucens., ab anno 1179. — et Ruebneri Memoriale seculorum paf. 69.
СССХП.
Miroslav, miles Waceslaw, ducis Moraviensis, confert monasterio Raygra- densi praedium suum in Zacan. Actum in Bruna 1 1 74.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. amen. Ego Mrozlaus miles illustris Morauiensis ducis Wacezlau pre oculis habens diuïnum preceptum quo nos uiam uniuerse carnis ire omnes monemur et in omnia meo per- uoluens in guerre tumultibus uite terminum esse proximum. constituí itaque tempore pacis saluti anime mee prospicere. Contuli igitur in remedium anime mee fratribus ad sanctum Petrum in Raygrad predium meum in Schezan. quod iure patrimonii possideo cum omnibus suis vtilitatibus et perti- nentiis. ut siue de expeditione Italorum Olderici ducis sospes reuertam siue ferro uoraci uel communi omnium sorte uite dies prescindentur. idem pre dium fratres prefati possideant in perpetuum. atque pro anime mee pecca- tis remittendis misericordiam Dei exorare numquam pretermittant. Hauc meam donationem rogatu meo dominus illustris dux Wacezlaus in charte formatam conscribi iussit et suo sigillo communiuit. uenerabilis uero Mora uiensis episcopus nomine Detleb anathemate perpetuo in uiolatores huius facti edicto confirmare non recusauit. Acta sunt autem hec anno dominice incarnationis millesimo centesimo septuagesimo quarto in Bruna. tempore quo illustres duces Oldericus, Wacezlaus et Cuonradus Morauiam guber- nabant et dominus Oldericus in expeditionem Italorum cum Romanorum rege Friderico erat profecturus. Testes qui presentes nierunt sunt hii:
289
dux Oldericus. dux Wacezlaus. dux Spiligneu. Detleb episcopus. Chuno abbas de Trebech. Balduinus archidiaconus. Slauebor camerarius. Petrus iudex. Ratibor castellanus de Godonyn. 3Ioiek castellanus de Bruna. Twrdisa castellanus de Podiwin. Sulizlau. Stanimir. Zbrazlau. Dirsata. Sobezlau. Velen. Leo. Jesutbor. Michal. Velis. Wlk. Trebek. Jarozlau. Crisimir. Voyteh. Ludimir. Jurik. Paulus. et alii quam plures fide digni.
К copia sec. XV. in archivo archiepiscopali Olomucensi.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCCXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/9e3f4b8d-9c0b-41aa-a702-f381aa14a07b/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success