Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CXXIII. , S. 138
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CXXIII. , S. 138



CXXIII.
lu nomine Domini Dei summi. Stephanus superna prouidente clementia Hungarorum rex. Credimns et vero scimus, quod si locis diuino cultui mancipatis possessiones atque honores adaugmentauerimus, id non solum laude humana predicandum, verum diuina mercede esse remunerandum. Quocirca omnium s. Dei ecclesie fidelium nostrorumque presentium atque futurorum solers comperiat intentio, quod nos diuino instinctu fundauimus
109
monasterium in insula Salad ions i, о id in is s. Benedicti, quod ab anno iu- carnationis Domini millesimo décimo nono per. Dei subsidium et anime nostre remedium pro stabilitate regni nostri ad finem perduxiimis, in quo iussu nostro dedicata est ecclesia beati Adriani, que est in Sala, simul cum duabus capellis, una, que est in honore sancti Georgii, altera que est in honore sancti Laurentii, a duobus episcopis Modesto, et Boniperto, ubi ordinauimus abba (em latinum, nomine Petrum, conferendo eidem pote- statem, ut in diecesi capellarum antedictarum processu temporis, quod necesse est fieri, plures capelle possint edificari, que tamen ad iam nomi- natas capellas tenebuntur habere respectum. Contulimus etiam eidem au- ctoritate apostolica nobis annuente, ut in precipuis solemnitatibus ornamentis pontificalibus uteretur. Condonauimus etiam, ut capellas sacerdotibus possit inuestire, et dedimus s. Adriano ad serviendum predia, decimas et piscinas, quorum nomina hec sunt: Tisciam cum ecclesia sancti Adriani, llaada, Steiger, Salavar, Chasch, Ronul, Cendi, Nymigh, Besenien, Tyzogh cum duodecim aratris, et etiam dedimus redditus fori Cham, Chorgoro, et red- ditus Coloniensis aquae et pontis civitatis, et decimam equorum nostrorum in insula, que vocatur Chepel, in poledris, et dmentas ulnas de subtili panno pro indumentis fratribus de camera nostra. Ville decimarum he sunt; Pobor, Kurkow, Szolos, Kistthan, Maud, Devecher, Egrugh, Path, Kestell, Korunthal, Varcous, Hydweg, Maggrad, Schot, Kolon, Kamar, Kolombouch, Schopi, Stolez, Byqui, Volupna, Reche, Merenga, Karus Gelse, Zobor, Sobor, Kerbon, Urcuztun, Wriigh, Merenya, Kerchen, Gelse, Rayk, Byqui, Batha, Igrych, Raduh, Gestred, Sclavonica Rokolyan, Hun- garica Rokolyan, Legel, Getye, Pysteka, Horvat, Issobor, Kal, Polkoya, Aracha. Et ne episcopus parochianus iniurias querimoniasue in collectione decimationis predictarum villarum pateretur, sibi alios terminos decimationis assignando contulimus; quod si ipse contra nostra statuta, quod absit, inique agere, vel querere voluerit, ante Deum iudicem viuorum et mortuorum in die iudicii se contendere nobiscum sciat, sit idipsum monasterium ab omni in- quietudine semotum. Precipimus etiam sub testificatione domini nostri Jesu Christi, ut nnllus potentum, vel aliquis magnus sive paruus, de iam dicto monasterio aliquo modo se intromittere in mancipiis, terris, vineis, decimatio
110
nib us, piscationibus, ripis, placitis sine consensu eiusdem abbatis audeat, vel presumat. Piscine autem he sunt: Alba piscina cum quinquaginta piscato- ribus in villa Podgrad ; alie minores piscine Modacha pro usonibus, piscina ciuitatis iuxta Drauam in Bolsa cum duodecim piscatoribus, et in insula item in Draua duodecim libras cere, et duodecim pelles vulpinas, et duodecim pelles spinolarum. Si quis autem potens voluerit auflerre, vel destruere de hoc, quod nos rex Stephanus dedimus sa neto Adriano, via Dei et nostra sit con tra illum, et componat quinquaginta libras au ri optimi, medium camere nostre, ac medium prefato monasterio suisque rectoribus, maledictionisque perpetuo vinculo eternaliter feriatur. Et ut verius credatur, hanc pagina m sigillo nostro autentico corrigie appensione iussimus sigillari.
Piter thes. аЬ�?�?. p. �?G2. — F eje'г I. 304.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CXXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/a097f555-c5e3-4086-b3a0-130ffc68770a/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success