Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXIII. , S. 171
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXIII. , S. 171


CLXIII.
Alexander episcopus, serulis seruorum Dei, carissimo in Christo filio Wratislao Boemiorum inclyto duci, salutem et apostolicam benedictionem. Nobilitatis tue cor et animum ex deuotione erga reuerentiam sancte Romane ecclesie institutnm esse cognouimus, ut habita in te plena dilectione causis tais, quotiens ad nos referuntur, quantum iusticia comitante valemus, nostre apostolice auctoritatis curam und ¡que impendere cupiamus. Itaque de lite, que inter te et fratrem tuum episcopum protracta est, et pro qua compe- scenda iam aliquotiens utrique scripsimus, valde solliciti sumus. Et quam- quam officii nostri sit, per uniuersam ecclesiam pacem et concordiam cum Dei adiutorio seminare, tamen inter vos fedus amicitie tanto ardentius conuenire cupimus, quanto germanum odium non modo vestris honoribus, verum etiam saluti periculosius obesse perpendimus, presertim cum utrius- que querimonias, et de extinquenda lite vestra deprecatorias meminerimus sepe nos accepisse litteras. Vnde sicut per nuncios tuos te desiderare intelleximus, in partes illas ad hec et cetera negotia pertractanda idoneos raittere legatos destinauimus, quos si opitulante Deo illuc usque venire contigerit, iam nunc te commonitum esse volumus, illorum consiliis ac de- cretis sic acquiescere, sic fauere, prout nostre erga te beniuolentie debito et exequendis ecclesie Dei utilitatibus congruit Preterea sicut carissimum filium te ammonemus, ut humane conditionis memor cogites, quam hec uita fragilis est et incerta, quidve in futuro examine districto iudici omnes con- scientias tuas perscrutanti, responsurus sis, et hos honores caducos et tran sitorios ita gerere ac transire studeas, ut pro his incomparabiles diuitias et indeficientem regni Dei gloriam non amittas. Inter omnia vero et pre omni bus hoc h ort amu г, hoc rogamus, ut ecclesias et monasteria, que in tua po- testate sunt posita, ab iniuriis protegas, et ut ii, qui ad sacrosancta mysteria electi sunt, caste et religiose Deo seruiant, quantum possis, studium ac dili
143
genciam habeas. Plura tibi in scriptis miserimus, nisi quod futuros legatos ea melius viua voce indicaturos esse putauimus.
Pez Cod. dipl. pag. 246. — Dobner Ann. V. 411.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CLXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/a5b98b32-e635-47d4-9ce2-67a69f078370/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success