Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXX. , S. 178
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXX. , S. 178


CLXX.
cpiscopo Pragensi, et mandat, ut cum Joanne, episcopo Moraviensi,
compareat Romae. Dt . Romae II. KaL Februarii, 1074.
(xregorius episcopus seruus seruorum Dei, Jaromiro, Pragensi epi scopo. Quanquam inobedientia tua et culpa, quam in contemptu legato- rum sancte Romane ecclesie perpetrasti, preces tuas, te absente, et non- dum parato satisfacere, recipi non meruit, tamen, ne ex apostolica licet iusta districtione absentationis tue moram vel occasionem diutius defendere possis, necessitatem, qua te urgeri in epistola tua conquestus es, et impe- dimentum ad nos veniendi remouere decreuimus. Itaque presenti aucto- ritate tibi restituimus, et tenendo concedimus, quecunque a legatis nostris, Bernardo videlicet et Gregorio, preter episcopale officium tibi interdicta sunt, quoniam te exspoliatum rebus ecclesie tue, inopia rerum necessariarum obedientiam debite satisfactionis non posse exequi, sicut supra diximus, conquerendo excusas. Atque hoc idem fratri tuo Wratislao duci per epi
149
stolam nostram notificauimus, admonentes eum, ut de consuetis decirais et redditibus ecclesie tue nichll in potestate sua tibi denegad patiatur aut subtrahi. Admonemus igitur et ex parte apostolorum Petri et Pauli et nostra per eos apostolica tibi auctoritate precipimus, ut nullis excusationibus absentiam tuam ulterius deferidas, in ramis palmarum apostolica adire limina non pretermittas, cognoscens, fratrem tuum a nobis esse commonitum, ut Joanneni, Morauiensem episcopum, itidem ad nos uenire commoneat, et ex sua parte tales ad nos ninitios dirigat, quibus in nostra possimus examinatione diffinire dissensionum causas. Interim vero de possessionibus Morauiensis episcopatus nichil te tangere volumus, et precipimus, ne vel ipse aliqua molestiarum excusatione presentiam suam conspectui nostro subtrahat. Prescriptum vero terminum aduentus tui tu ipse ita mature fratri tuo duci indicare curato, ut Morauiensem episcopum et tuos legatos una tecum ad apostolicam sedem dirigere possit. Data Rome secundo Kalendas Februarii, indictione duodecima.
Harduin. I. �? p. 1230. — Colcti I. �?. — Donner Annal. V. 429.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CLXX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/ac694d59-d2f7-4cce-add4-11deab569d97/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success