Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLVI. , S. 166
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLVI. , S. 166


r»euerendo in Christo patri ac domino nostro $. Qeuero~) Pragensi episcopo salutem in eo, qui nos omnes sanguine suo fecit saluos. Ego humilis fràter M. prepositus de Raygrad uobis haue paginara iuxta manr- datum uestrum et de uoluntate illustrts ducis Chunradi scribere propriam manum adaptaui. Scribo igitur, quod ueraciter didici legendo in libro qnodam, qui est ecclesie sancti Petri in Bruna et inscribitur his uerbis : Incipiunt tradiliones et portiones ecclesie saneti Petri in monte — in cuius initiante charta prima conscriptus est sequens notitie tenor, in hunc modum:—-' •f" С f. In nominepatris etfilii et spiritus saneti. amen. Anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi DCCCLXXXHII . consecrata est hec ecclesia in honore beatorum Petri et Pauli principum apostolorum Dei per reueren
137
Hissimum in Christo patrem Metodium, archiepiscopum Marauensem, ipso eorundem festi die dicato, ac prima eius dos in Brne et Luze confirmabatur scripti tenore coram Zuatoplch duce glorioso et populo illegibili. Anten in eternum. amen. amen. — Et hic finis. — Aliud uero, quod uetustiora attin- geret tempora, neque in libro prefato, neque alibi scriptura testante adno- tatum reperi. Illud et ¡am, quod Zlaua, sacerdos ad eandem ecclesiam clamans testabatur, qualiter ecclesia sancti Petri in Bruna tempore Moymari ducia edificota et dotata, postea incurrente inimico igne conbusta a Zlaui- maro tempore Zuatopluk ducis gloriosi de nouo constructa extiterit litteris mandatum non legi, sed tantummodo ex narratione antiquorum hominum aure percepi, quod quidem ipse Zlaua etiam fatebatur. Et hec habetis, reuerende in Christo pater ac domine, que secundum mandatum uestrum et de uoluntate ducis illustris legendo inquirendoque percepi atque cognoui, necnon in huius pagine ordinem redegi. Pax domini nostri Jesu Christi sit uobiscum. (MLXII.)
Ex codem fragmento Monsiano. Lit. XII. —
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CLVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/af19c779-f3f8-49b6-8c9f-97cfb5d6733f/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success