Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. XXXVIII. , S. 57
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. XXXVIII. , S. 57


XXXVIII.
Maß, 859.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Luduwicus, diuina fauente gratia rex. Oportet igitur nos, qui diuina sumus gratia quodammodo ce teris mortalibus sublimati, eius in omnibus parere preceptis, cuius clementia existimus prelati, atque cuius precellimus munere, loca utique ipsius sibi dicata ante omnia nostris rebus sublimare atque dilatare; quoniam hoc procul dubio ad saluationem corporis et anime nostre fore creditur. Qua- propter nouerit omnium fidelium nostrorum, presentium scilicet et futuro- rum, industria, qualiter nos cuidam ex primatibus nostris nomine Rad potto medietatem unius fisci, qui vocatur Tullina, situs in regione Pannonia, cum omnibus appendiciis eius, videlicet qui ad ipsum fiscum pertinent, tam
mancipiis, quam vineis, terris, pascuis, et cetera, que dici, aut nominan
4*
28
possunt, in proprium contulimus, ea ratione, si fidem suam erga nos inuio- latam seruasset. Sed guia ipse a nobis totis viribus se alienauit, et fidem atque iusiurandum omni infidelitate fraudauit, placuit serenitati nostre ean- dem medietatem memorati fisci ad nostram doшinationem recipere, atque pro absolutione diuine recordationis antecessorum nostrorum, augustissimo- rum scilicet imperatorum, et pro remedio anime nostre et corporis salua- tione ad s. Emmerammum contradere atque confirmarej quod ita per hanc nostram auctoritatem nos fecisse omnium fidelium nostrorum magnitudо cognoscat, ea ratione: ut ipsa medietas ipsius fisci ad mensam monacho- ruin, ibi domino famulantium, ibi higher deseruiat, et nullus episcopus aut quislibet prelatus easdem res in beneficium alicui dare, sine ad opus suum recipere presumat; sed solnmmodo ad opus ipsorum deseruiant, et tamdiu eandem medietatem prenominati fisci (Rabotonem) inferiorem nostrum habere liceat, quousque nos in alterum locum ex aliis rebus illum adaiuare possimus. Atque tunc eodem momento temporis memorati monachi prefa- tam medietatem fisci cum omnibus suis consistentibus recipiant, teneant atque possideant, et quidquid exinde pro utilitate sua facere voluerint, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem Christo propitio faciendi. Et ut hec auctoritas donationis atque largitionis nostre firmior habeatur, et a cunctis fidelibus sancte Dei ecclesie nostrisque verius credatur, et diligentius obseruetur, manu propria nostra subter eam firmauimus, et an- nuli nostri inpressione assignare iussimus. Data Kal. Maii, anno XXVII. regui Luduvvici serenissimi regis in orientali Francia regnantis; indictione VII. actum Franchenfurth, pallacio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.
Pez Cod. dipl. Ratisbon. p. 23.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) XXXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/bdb6560e-8abe-471d-855a-a33c825bbd98/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success