Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. LV. , S. 67
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. LV. , S. 67



LV.
Joannes VIII. papa Theotmaro, Salisburgensi archiepiscopo, pallium conferí. Dt . mense Novembri, 878.
leotmaro, archiepiscopo Juuauensi. Idcirco tuam fraternitatem tanto pallii decore studuimus et decorare, vt Christo opilulante, et ante Dei oculos, bonis et sanctis actibus polleas, et sanctae Romanae ecclesiae, a qua potus praeclari poculi sumis, deuotus semper fidelis existas, eius in futurum effectus particeps, cuius locata perpetualiter fundamentis consistit; et apnd Carolomannum regem, dilectum nostrum, quotidianus interuentor pro Romana ecclesia hortamur existas. Inter haec ea, quae beatus Petrus apostolus apud Boioariorum terram iure proprietatis possidet, tuae industriae
38
sagacitatique commitUmus: qua tonus amodo et deinceps annuos eorum re ditus Ilorama sine mora transmittas. Data mense Nouembri, indictione XI.
Labbe Concil. XI. col. 49. — Fejér 1. 197.
LVL
Recognitio donationis bonorum ad Rabam a Chocil duce ad s. Emmera-
mum quondam factae. 879.
C/omperiat, immo etiam liquido plurimum industria fidelium, quorum- cunque auribüs per presentem cartulam subsequens traditio et complacitatio manifestetur, qualiter diaconus quidam nomine Gundbato pro remedio anime sue cogitauit. Sperauit namque, quod et omnino credendum est, si de rebus terrenis sanctas Dei ecclesias ditaret, vt inde sibi corporalis cura а�? anime salus eterna amplificaretur. Quapropter ergo diuino cogitatu instinctus tra- didit proprietatem suam, quam habuit ad Quartinaha iuxta Bilisaseo ad sanc tum Dei martyrem Bmmerammum, domino suo Arnolfo filio regali permittente, a quo eam in possessionem accepit. Tradita est autem predicta proprietas ab eodem venerabili Gundbatone pro domino suo Arnolfo et pro se in ipsam aram Emmerammi, in manum videlicet Ambrichonis reuerentissimi presulis, et aduocati eius Gundberti; id est ecclesiam s. Johannis euangeliste cum omnibus pertinentiis et adiacentiis suis, cum curte et parochia et cum omnibus illuc concessis mancipiis, agris cultis et incultis, pratis, pascuis, siluis, deci- mis, aquis aquarumque decursibus, locis illis traditis, id est ad fluuium Salam, quod Froperth iam olim in beneficium habuit, et ad Velih, ceterisque om nibus mobilibus et immobilibus. E contra vero prefatus Gundpertus ad- uocatus, consentiente domino suo episcopo, tradidit de rebus s. Emmerammi ante nominato Gundbatoni venerabili diacono, quod Chezil dux iam quondam pro remedio anime sue ad predictum sanctum condonauit iuxta amnem, qui dicitur Raba; ea scilicet ratione, quatinus idem Gundbato ambas res illas firmiter atque vtüiter possideat vsque ad obitum suum. Post vero integriter
39
•)
cuncta ad sepe dictum Dei Sanctum redigantur et restituant™*. Et vt hec auctoritas traditionis firmior habeatur, subnotati testes per aures trahuntur: Polo, Jacob, Reginhoh, Solomon, Eckirih, Hadamar, Avo, Fastmot, Gotaperht, Irmperht, Heripold, Unlaz, Pernhart, Herrant, Engilscalh, Erchanperht Reginhart, Strupo, Hungis, Ambricho, Liutperht, Sigihart, Vuicker, Patto. Item Auo, Suuitker, Gammo, Adalrich, Salacho. Insuper etiam iuxta ipsam aram predicti sancti ille episcopus eidem Gundbatoni licentiam concessit, vt mancipia s. Emmerammi, que vltra Rabam fuga lapsa sunt, inquirat, et capiat et in easdem res ecclesie constituat, vt post obitum suum, sicut super diximus, cuncta emeliorata ad sanctum Dei martyrem Emmerammum reuertantur.
Pez Anamodi lib. tradit. I. 217.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) LV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/c38075f0-e611-46a7-8915-b2022e9edba2/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success