Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCLXV. , S. 274
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCLXV. , S. 274


Jciugenius episcopus, seruus seruorum dei, uniuersis dei fidelibus sa lutem et apostolicam benedictionem. Diuini dispensatione consilii factum credimus, quod tanta multitudо fidelium de diuersis mnndi partibus ad infi- delium expugnationem accingitur, et fere tota christianorum terra pro tam laudabili opere commouetur. Inter alios enim principes et potentes ipsi reges, qui ceteris nationibus dominantur, signo vivifice cruris assumpto, ad deliberationem orientalis ecclesie preparant, et crucis Christi inimicos, qui peccatis exigentibus in partibus illis fratres nostros aput Edessam et in aliis multis locis crudeliter trucidarunt, cum dei auxilio potenter expu gnare disponunt. Rex quoque Ispaniarum contra Saracenos de partibus illis potenter armatur, de quibus iam per dei gratiam sepius triumphauit. Quidam etiam ex vobis tam sancti laboris et premii participes fieri cu- pientes contra Sclauos ceterosque paganos habitantes versus aquilonem ire, et eos christiane religioni subiugare domino auxiliante iutendunt. Quorum
245
nos deuotionem attendentes, omnibus illis, qui crucem eandem Iherosolimam non acceperunt, et contra Sclauos ire, et in ipsa expeditione, sicut statutum est, deuotionis intuitu manere decreuerunt, illam remissionem peccatorum, quam predecessor noster felicis memorie papa Vrbanus Iherosolimam trans- euntibus instituit, omnipotentis dei et beati Petri, apostolorum principis, auctoritate nobis a deo concessa concedimus eadem auctoritate sub excom- municatione prohibentes, ut nullus de paganis ipsis, quos christiane fidei poterit subiugare, pecuniam vel aliam redemptionem accipiat, ut eos in sua perfidia remanere permittat. Preterea quia expedire cognoscimus, ut aliqua religiosa, discreta, litterata persona sit inter vos, que paci et tranquillitati vestre prouideat, et unitatem inter vos conseruet, et vos de promouenda chri stiana religione commoneat, venerabilidem fratrem nostrum A. Hauegel- bergensem episcopum, religiosum, discretum et litteratum virum ad hoc proui- demus, et hanc ei sollicitudinem iniunximus. Quocirca per apostolica vobis scripta precipimus, ut eum pro reuerentia beati Petri et nostra, et omnium vestrum salute diligatis et honoretis, eiusque salubribus consiliis et ammo- nitionibus et preceptis humiliter pareatis, ut deus exinde honoretur, atque concordia et fraterna dilectio domino auctore et ipsius studio aníiuente inter vos conseruetur. Illos autem, qui ad tam sanctam expeditionem cru cem acceperint, et bona eorum sub beati Petri et nostra protectione manere decernimus. Datum in territorio T . . censi tertio Idus Aprilis; pontificatus ect.
Ex oodem codice capital i Olomucensis. — Vide n. CCLXII.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCLXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/c4e95f43-769d-43c7-965c-e125bcc6bf87/charter>, accessed 2025-04-12+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success