Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCLXXXIII. , S. 293
CCLXXXIII.
Domino Gotschalco Siloensi venerabili abbati ce te risque fratribus in Christo dilectis Henricus miser et infirmus, si quid valet miseri et infirmi oratio: quoniam diuine .Maiestatis pietas secundum sue propitiationis demen ti am carnem nos tram sue visitationis lla «cello cas titans castigauit, nec tamen adhuc morti tradidit, vestre sanctitati, in vobis pro ceteris morta- libus anime nostre plurimum spei ha ben tes, significare non distulimus. Et quia ex apostolico eloquio, quem diliget pater, corripit, flagellat autem omnem hominem, quem recipit, humilitati nostre non modicum solatii subin tra!, siue pristine incolumitati restituamur, siue secundum celestis voluntatis, cui nemo resistere potest, placitum separemur a corpore, ut in sanctitatis vestre orationibus memoriam nostri licet peccatoris habere non abnuatis, suppliciter et obnixe deposcünus.
E chronico Siloensi apud Dobner Mon. I. 105.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCLXXXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Moraviae/c815965c-bc61-47ba-bdba-15b10973c673/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success