Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXXX. , S. 190
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXXX. , S. 190


CLXXX.
XVII. Kalendas Maß, 1075.
Gregorius episcopus, servus servorum Dei, universis in Bohemia constitutis maioribus atque minoribus salutem et apostolicam benedictionem. Ex consideratione sedis, cuius licet indigni administrationem gerimus, debi- tores, sicut scitis, sumus fídelibus et infidelibus 5 tídelibus, ut quod bene propo- nunt, preseveranter teneant; infidelibus, ut ad creatorem suum credendo, et preterita facinora puniendo convertantur. linde, quia relatione episcoporum patrie vestre limina apostolorum visitantium accepimus, quosdam vestrum per viam mandatorum Dei incedere, quosdam vero nonnullis periculis male vi vendo subiacere, studuimus vos paterna caritate commonere, quatenus boni meliores fiant, et qui repreliensibiliter vivunt, irreprehensibiles se ex- hibeant. Primum scilicet vos ex toto corde et ex tota anima et ex omni virtute vestra Deum et proximum sicut vosmetipsos diligere, pacem, sine qua nemo Deum videbit, inter vos constituere, non solum clericos, sed et laicos castitatem servare, decimas Deo, a quo tam vitam, quam vite susten- tationem suscipitis, fideliter dare, ecclesiis vestris debitum honorem impen dere, eleemosynis atque hospitalitati devote insistere. He�? et his similia,
161
que ad salutem animarum vestrarum pertinent, licet pontifices vestros suf- ficienter scire ac vobis insinuare non ignoremus, tamen quia verba nostra ex reverentia beati Petri constat vos carius atque avidius recipere, ipsa vestía audiendi aviditas, que ab aliis dari possunt, nos documenta dare compellit, ut tanto solicitius vobis debitum reddamus exhortationis, quanto beatum Petrum in eadem nostra exhortatione devotius attenditis. Vos igitur dilectissimi carnalia desideria fugite, ad celestia et semper duratura patrie celestis gaudia mentes erigite, beatum Petrum, cui a Deo potestas prin- cipaliter et in terra ligandi atque solvendi data est, devotissimi servitii (¡dentate debitorem facite: quatenus post dissolutionem terrene habitations vestre, cui quotidie volentes nolentesque propinquatis, nec multo post in vermes et cinerem redigendi, eius prestantissimum ante districtum iudicem patrocinium sentiatis. Data Rome decimo septimo Kalendas Maii, in- dictione decima tertia.
В 11 b i n u 8 Miscell. der. I. lib. 8 pag. 2. — С o I e t i I. �? —
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CLXXX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/ce22accf-9273-471a-be94-b902dca0fb65/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success