Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXXIX. , S. 189
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXXIX. , S. 189


CLXXIX.
XVIII. Kalendas Maß, 1075.
txregorius episcopus, seruus seruorum Dei, Wratislao, Boemorum duci, salutem et apostolicam benedictionem. Fridericus, nepos vester, et Romane ecclesie fidelis, nos humilibus precibus flagitauit, quatenus tue nobilitatis prudentiam rogaremns, ut beneficium, quod sibi pater suus reli- quit, eum permitteretis habere et in omni pacis quietud ine possidere. Cuius supplicibus orationibus flexi nobilitatis vestre serenitatem obnixe rogamus, ut, si scitis eum habere iustitiam, tum quia os tuum et caro est, ductus propinquitate sanguinis, tum quia ad refugium apostolice miseratio- nis confugit, aut beneficium illud sibi reddatis, aut contracambium tribuatis, quod sit aceeptabile, et tui condecet generis dignitatem. Quod si iusti tiam non videtur habere, rogamus tamen, ut in caritate et reuerentia beati Petri, apostolorum principis, cuius presidia humiliter postulauit, aliquod sibi beneficium, quo possit honeste viuere, tribuatis. Non pigeat itaque nobi- litatem tuam, in hoc nostras preces audire, beaturaque Petrum in hoc tibi debitorera facere, quouiam nos parati suinus fauere tibi, in quibus possumus, iustitia duce. Preterea monemus, ut studeatis terrain vestram et vestíi
160
honoris regimen firmissime pacis federe undique premunire, scilicet ut nul lius litis scandalum in tuo regimine versari permittas, precipue inter te et fratres tuos, et Pragensem et Holomucensem episcopum, quoniam, sicut qui discordie et litibus vacant, procul dubio diaboli sunt filii, sic qui paci dant operam, filii Dei vocantur, ipsa veritate attestante, que ait: Beati pacifici, quoniam lilii Dei vocabuntur. Omnipotens Deus mentem tuam illuminet, sicque te faciat per bona transire teraporalia, ut merearis adipisci eterna. Data Rome decimo octauo Kalendas Maii. . ;
Harduiu. I. �? p. 1316. — Coletf 1. e. — Dobner Annal. V. 450.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CLXXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/ceb4f374-9459-435f-9fbb-76b650513d42/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success