Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CXXXVII. , S. 152
CXXXVII.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Brachizlaus, Dei gratia Boemorum dux. Omnibus Christi fidelibus tam moderni quam futuri tein- poris. Saluator noster pauper uenit in mundum. sicut ipse testatur. Yulpes foueas habent et uolucres celi nidos. filius autem hominis non habet. ubi caput suum rechnet. Cum autem religio christiane salutis omnipotente Deo auxiliante longe lateque per uniuersum mundum meruit solidan. ex tunc ecclesie Jesu Christi et patrimonia multiplican ceperunt. et crementa recipere per principes et reges et heredum successores. quorum ego Brachizlaus esse cupiens imitator. pro remedio anime mee et parentum meorum. ad honorem Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli. eccle- siam in castro Raygradensi propriis sumptibus construxi. tali scilicet tenore. vt in perpetuum tam in temporalium ordinatione. quam in omni disciplina et reuerencia Brevnovensi subiaceat ecclesie. Ad consolationem autem pauperum fratrum Deo militantium. quos ibidem abbas Brevnovensis mauere decreuerit. villam Raygradensem una cum tabernis absolute et forum et theloneum in ponte eiusdem ville ab omni extranea contradidi exactione. Villam Popowici cum omnibus suis attinentiis similiter large et libere obtuli. terminus autem silue. que ipsi attinet ville. a Sobrava deorsum usque ad terminum Bluchine. sic et flumen Zuratcha ad eosdem terminos usque
123
deriuatur. Dedi etiam villain Opatowici. similiter cum pratis et ilumine et silua. terminus autem huius ville usque ad terminos Bluchine et usque ad pontem ville proxime Vzose nomine. protenditur. Ad hec in Brunensi prouincia decimationem frumenti ac decimi nummi. et villam Obvcheri cum omnibus suis appendiciis. et decimam thelonei. quod Brod vulgo appellatur in flumine Olzawa donaui. Preterea considerans. non posse sufficere fratribus in Raygrad siluas donatas ad omnem necessitatem. circuitum Domasove larga beniuolencia et absolute ipsis contradidi. Extenditur autem circuitus a villa et riuo Bobravva usque ad riuum Bietesca et usque ad terminos Lucka. In speciales vero usus fratribus in Brevnov villam Raygradici similiter et tabernarios in Lucka constitui. Predictorum quippe villarum hominibus eandem pacem et quietem concedo. quam dudum attauus meus. dux Bolezlaus ad petitionem sancti Adalberti episcopi Pragensis Brevnovensi monasterio concessit. videlicet. ut uniuersi homines, ad Brev- novense monasterium per totam Boemiam et 3íorauiam pertinentes. ab omni lege prouinciali. et ab uniuerso opere et tributo principum sint omnino liberi. Et ut hec firmitatem perpetuam obtineant. haue paginam donationis mee. appensione sigilli mei munire decreui. Acta sunt hec ab incarnatione Domini anno millesimo XLVIII. Et eodem anno. celcbrata est gloriosa dedicatio oratorii in castro Raygradensi in honore sanctorum apostolorum a uenerabili patre nostro. domino Seuero Pragensis ecclesie episcopo sexto. VI. Kalendas Decembris. presente me Brachizlao duce eiusdem oratorii constructore. et domino abbate Maynhardo Brevnovensis cenobii. Presente eciam filio meo Zpiligneo. et Stiborio castellano Pragensi. et Johanne iudice totius prouincie Pliznensis. et Chunone dapifero et Marquardo castel lano Znoymensi. et presentibus aliis quam plurimis nobilibus Boemie et Morauie. Datum eodem die per manum Hugonis. notarii in castro Rey- gradensi. Contradictores huius priuilegii et invasores prenominate ecclesie. cum Dathan et Abiron quos terra uiuos absorbuit aeeipiant porcionem.
Ex ejusdem monast. autographo cum sigillo pendente protulit a er i incisum Piter in Thes. p. 138.—Item Donner Anual. VI. post. pap. 290.
16*
i 24
cxxxvin.
IJracizlau, dux Boemorum, constituit coram nobilibus Boemie et Mo raine Zpitihnèw filium natu maximum ducem Moraviensem.
Ex Hilde gar di G radie en s is chronico Ms. ad annum.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CXXXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Moraviae/e2446c22-8fe1-4de7-be98-4dc1165c81b6/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success