Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCXLVI. , S. 253
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCXLVI. , S. 253



CCXLVI.
Moraviam. 1143.
ligo Cuido, cardinalis diaconus sancte Romane ecclesie et apostolice sedis legatus in Boemiam destinatus, iuxta Boemiam in orientali marchia moram feci, neque volens, neque potens tunc Boemiam ingredi propter guer- ram, que in ea grassabatur, sub qua non solum pax populorum, sed etiam status ecclesiarum grauiter periclitabatur. Morauienses enim, qui sunt sub duce Boemico, propter suam culpam ab episcopo suo canonice fuerant ex- communicati. Quia ergo non est opus valentibus medico, sed male haben- tibus, primo ad Morauienses accessimus, et eis verbum pacis et salutis an- nuntiare curauimus. llli vero, quia erant excommunicati, primo absolutionem petierunt et satisfactionem condignam patri suo promiserunt. Nos autem, quia fallero noluimus et falli timuimus, ad excludendas omnes astutias eorum, iura men tu m satisfactionis et obedientie ab eis requisiuimus : quod licet inuiti tandem, prout nobis placuit, sacrosanctis euangeliis, sanctorum reliquiis tactis perfecerunt; et sic satisfactione, quam iurauerunt, usque ad presentiam episcopi eorum dilata, Patauiam iuimus et illuc dominum Olo- mucensem episcopum ad nos vocauimus. Et eo deducente Pragam veni- mus, et ibi Morauiensibus, videlicet Wratizlao et Cunrado et Ottoni gra- tiam ducis acquisiuimus. Iliis itaque peractis et bona voluntate ducis in assensum nostrum prouocata, ad exstirpanda clericorum vitia in quantum
224
valuimus, diurna adiutrice gratia operam dedimus. Et primum in Pragen sis ecclesie prepositum Juratam, assistentibus nobis episcopis, adiuvante etiam nos viriliter duce Wladizlao christianissimo, sub testimonio multorum fidelium sententiam depositionis dedimus, et prebendam ei abstulimus, quia sine omni ordine clëricali manens adhuc laicus erat, et uxorem habens, eam dimittere noluit nec potuit, quia illa consentire noIuK. Similiter eiusdem ecclesie decanum Petrum a decania et archidiaconatu atque omni altaris ministerio in perpetuum alienauimus, atque prebendam ei abstulimus, quia trigamus erat, et simonie multimoda infamia respersus. Sebastiano etiam prebendam abstulimus, quia laicus erat et uxorem habebat; et multos alios in eadem ecclesia, qui infames erant, deposuimus et honoribus ecclesiasticis priuauimus. Wissegradensis ecclesie prepositum Hugonem deposuimus, et ab omni altaris ministerio in perpetuum alienauimus, atque prebendam ei abstulimus, quia bigamam uxorem habens laicus fuit. Magistrum etiam eiusdem ecclesie Heinricum de terra expulimus, quia presbyter erat et uxo rem ibi duxerat, et insuper etiam monachus in terra sua fuisse dicebatur, et sine formata in Boemiam venerat. In Morauia etiam Olomucensis ecclesie decanum Thomam et magistrum Milgost pro fornicatione deposuimus. In tota etiam Boemia et Morauia bigamos et viduarum а�? repudiatarum maritos in clero inuentos deposuimus, et ab omni altaris ministerio semotos per- manere statuimus; concubinarios publicos in subdiaconatu, diaconatu, pres- byteratu inuentos ecclesiasticis benefieiis et ofliciis priuauimus ; reliquos etiam altaris ministros incontinentes, videlicet subdiaconos, diaconos, pres- byteros a saçri altaris ministerio alienauimus. Ad singula vero senten- tiarum nostrarum capitula patrum decreta nobis fauentia recitari fecimus, ut, quod agebatur, staret firmius. Ad hec episcopis precepimus, ut in pa- rochiis suis plebales ecclesias distinguant. Preterea quia multos inuenimus illic presbyteros ad nullos certos titulos ordinatos, ac per hoc multas enor- mitates emersisse agnouimus, precepimus eis, ut sicut in canonibus man- datur, nullus altaris minister absque certo titulo deinceps ordinetur.
E cod. М�?в. supra citatis Olomucensi et Prage ns i. — In Li to v iens i decst.
22.5
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCXLVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/e447a8f7-220f-41a8-bfbe-f1f56ed754f6/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success