Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCLXXIX. , S. 289
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCLXXIX. , S. 289


CCLXXIX.
Jbingenius episcopus, seruus seruorum dei^ venerabili fratri Heinrico, Morauiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Quantus erga
33*
260
nos et sanctam Romanam ecclesiam tue sit caritatis affectus, iam dudum preteritorum exhibltione cognouimus, unde personam tuam vera in domino caritate diligimus, et in quibns secnndum deum possumus, tanquam religio- nis amatorem volumus honorare. Ceterum dilectus filius noster Daniel, Pragensis propositus, ex tua parte nos suppliciter exorauit, ut pro multis tibi instantibus negotiis vocationem ad concilium, quod mediante XL. au- ctore domino celebrabimus, tibi pietatis gratia relaxemus. Quia igitur, licet tuam habere presentiam exoptemus, tamen consueta sedis apostolice benignitate tuis postulationibus dementem volumus aditum indúlgete, fra- ternitatem tuam a iam dicti concilii vocatione absoluimus. Preterea quod de discretione tua indigemus, placet nobis, ut, quam tibi citius expedient, presentiam tuam desiderabilem nobis exhibeas, quatenus mutuis et dulcibus colloquiis ad inuicem perfruamur. Rogamus etiam, ut nostri memoriam, sicut et facis, in tuis orationibus facias, et ita mutuis nos aput deum iuue- mus intercessionibus, quatenus hic in Christo connexa caritas unam et communem nobis in regno patris nostri ipso prestante sedem preparet et letitiam. Datum aput Treuerim XV. Kalendas Januarii.
E codd. Mss. Olomucensi sign. CCCLXXIX. et Lit о viensi.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCLXXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/e49ef132-2778-4125-83f2-0dad55e7fe2b/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success