Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXXIII. , S. 327
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXXIII. , S. 327


CCCXXIII.
In nomine dei eterni. Ego Sobezlaus, Bohemorum dux, dei fidelis cultor et iustitie verus amator. Notum facio presentibus et futuris, quod ecclesiam AVissegradensem specialiter honorare et defendere libenter volo propter honorem dei et sue sancte matris Marie et beati Petri apostoli, ut eos in nouissimo die clementes h ab eam, cum precessoribus meis et patre meo, qui in eadem ecclesia requiescunt. Quod et ego spero. Ad hono rem itaque dei et eiusdem ecclesie, et ad meliorandam prebendam fratrum, do circuitum in suburbio Pragensi, qui matris mee fuerat, quia tantum a tempore patris mei fuit eis imminuta prebenda de tributo pacis, ut nunc unusquisque centum denarios, raro plures, sepe vero pauciores aceipiat, qui tempore patris mei mille et septingentos aceipiebant. Et de tributo, sicut solebant, semper aceipiant. Addo etiam eis in villa Sliviiiz quatuor millia denariorum singulis annis. De telonio sub Podivin do eis duos de narios. Et locum molendinorum primum, qui est sub ecclesia sanctorum
38
298
Cosme et Damiani. Do etiam eistlem fratribus terram in villa Morirían ad duo aratra cum vinea, Cernovic LXX iugera. Wissegoreuiric terram, quam cambiui a Wratis, ad aratrum. Et pro prebenda Iugrami, quam pro suo bono .sernit¡o integram feci, do eis villam Hulmisac in censu XIIC denariorum. Eisdem etiam fratribus do montem, qui Pzar vocatur, totum ad vineam faciendam cum hortis, qui sub eodem monte fuerunt quondam prata. Hanc etiam benignitatem eisdem fratribus feci: Quidquid ante tem pora principalis mei fuit alienatum vel impeditum, quod ad eorum preben das pertinere debet, emendaui, scilicet vini medietatem in Sitiniz, et pole- drorum medietatem, quod quidam preteriti prepositi usque ad dominum Ger- uasium cancellarium et prepositum ignoranter vel potenter neglexerant fratribus dare. He�? emendata cum bona voluntate prepositi Geruasii in capitolio Wissegradensi cum charta et sigillo meo confirmaui. Flamen Zazaua presentibus vicinis de circuitu eorum emendaui, et stabiliui coram nobilibus, qui presentes ibi erant, ita ut nullus habeat in eodem flumine potestatem infra circuitum eorum preter ipsos canonicos et eorum homines. Et supradicti circuitus termini sunt: ab oriente Zazaua; a Seleu fluuius Livbe cum ipso fluuio; ab occidente antiqua via, que conducit ad Seleu. He�? omnia supradicta confirmata sunt sub anathemate episcopi Friderici Pragensis, et Tedlevi, episcopi Morauiensis, ut nullus successorum meo- rum aliquid minuat vel impediat de supradictis. Annus dominice incarna- tionis MCLXXVIII. indictio XI. epacta nulla. concurrens VI. Data per manum domini Geruasii cancellarii et prepositi eiusdem ecclesie Wisse- gradensis.
Analectad. Pal eck y ex ori¡r. — Hammerschmidt in Glor. Wisschr. p. 143.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCCXXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/f88d4bd5-ce01-4d01-ba84-9df9807f743a/charter>, accessed 2025-04-12+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success