Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXXVII. , S. 333
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXXVII. , S. 333


CCCXXVII.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Notum sit cunctis fidelibus Christi tam moderni temporis quam futuri. quod ego Fridericus diuina largiente clementia dux Boemie existens. remissionem peccatorum assequi cupiens et in libro uite celestis asscribi deuote super omnia desiderans. ab ¡neunte etate decorem domus dei dilexi. et ne in conspectu eius de cuius plenitudine omnes accepimus. uacuus apparerem. desiderium semper habui ut eciam dei bona non solum que nostro tempore deo opitulante iuste acqui- siui. uerum eciam que predecessores nostri quibuscumque ecclesiis seu in patrimoniis. seu in facultatibus ob remedium animarum suarum contulerunt. uolumus vt absque omni impedimento rata fore habeantur. Hoc itaque no tum uobis facio quod ego Fridericus dux Morauie existens. causa pacis domino Johanne rogante feci concambium de villa Mogilnice et pro eadem uilla aliam uillam nomine Micalne in ius meum cum duobus aratris et cete ris bonis obtinui. Itaque nunc existens dux tarn Boemie quam Morauie hoc priuilegium scribi precepi ut firmum hoc factum apud omnes chri- stianos habeatur et custodiatur. Deinde pro remedio anime filii mei Wrati- zlai cuius deus animam habeat. ego Fridericus et uxor mea domina Eli- zabet uillain adiacentem contulimus nomine Olsane deo et sancto Wencezlao in manus domini episcopi Detlebi. et quicquid ibidem terre fuit ad aliquod castrum pertinens omnia eidem ecclesie contulimus. Dominus autem epi- scopus consilio nobiscum habito causa pacis et quietis de eadem uilla Olsa ne fecit concambium cum quodam milite nomine Zbrazlao filio Wocconis pro circuitu qui attinebat eidem uille Mogilnice. Patruus uero meus. Z. ibidem uillam quandam nomine Brunovic deo et sancto Wencezlao in manus domini episcopi Detlebi ob remissionem peccatorum suorum animarum sua rum contulit. Volumus igitur ut hec omnia que prescripsimus firma et in- conuulsa permanerent. Quicumque ergo hoc factum uiolare temptauerit.
304
ex precepto nostro domino Detlebo iniungimus. ut hec inbanniat et uiola- torem facti huius sathane et angelis eius tradat. Hü sunt autem testes in quorum presentia hec facta sunt. Grabisa camerarius. Zlauibor dapi- fer. Protiua agazo. Groznata pincerna. Vitizlaus. Pribizlaus. Bogusa. Bolezlaus. Johannes iudex. Eppo. Chochanus. Welizlaus. Hermannus. Woc- co. Dirsizlaus. Rusa. Zauisa. Budiwoi. Beneda. Vlricus. Nacerad. Marti- nus. Petrus. Kraso. Zuda. Yrud. (?J Gerprechtus. Cazlaus. Groznata. Cach. Grabca. Boztech. Pomnen. Mztizlaus. Onso camerarius. Cstata. Martinns. Milata. Certa. Dobremil. Boguta. Andreas. Zbrazlaus. Cazlaus. Dirsizlaus. Radozlaus. Swar. Bogusa. Matheus. Zlawa. Madota. Boza. Zbrazlaus. Bohuzlaus. Albrich. Boguchual. Milozlaus. Zedlek. Sulizlaus. Hec facta sunt anno dominice incarnationis milesimo centesimo octogesimo. epacta XX. indictione XIII.
E codicibus prmlegiorum Mss. ве�?. XIV. Olomucensi et Cremsiriensi saepius citatis ; nec non copiis alus in archivo capituli. — F r i e h e к in annalectis diplom. Ms. ad originale ipsinn provocat.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CCCXXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/ff9aa60b-eeeb-41e6-b7dd-3d848a8ec108/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success