Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CXLII. , S. 158
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CXLII. , S. 158

CXLII.
Uracizlaus dux donationem, quam pater suus (b. Procopio) adhuc ante susceptionem abbatiae fecerat, flumen videlicet subterfluens Amilobuz vsque ad speluncam, quae vulgo Zacolnica dicitur, cum pratis et silua circumiacente, principali corroborauit auctoritate; dein etiam hanc eandem donationem superuenientibus heredibus et eam suo iuri vsurpatiue vèn- dicare molientibus, nolens paterna cassare statuta semet opposuit, litem diremit et eidem patri Procopio omnem vtilitatem in aqua et silua a prae- dictis terminis redonauit; agros vero et prata ex utraque parte adiacen- tia, sub testimonio et conlirmatione lil¡i sui Wratizlai et principum suorum, sexcentorum denariorum pretio redemit, et abbati Procopio scriptis et Iegi- timis testibus reconsignauit. Ad extremum quoque ex propria largitione terram, que circa est, usque ad siluam Strnounic, nec non villam Zcram- nik et vnum stagnum et structuram lignorum ad piscandum centum de- nariis compara ta in, eidem abbati et suis successoribus pro remedio anima e suae in perpetuum contradidit.
Anonymus Zazawicnsis in Co �? mac chronico ad an. edito a Pclzel ct D o br o wsky p. 93.
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data) CXLII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Moraviae/ffe8f8f2-a1cd-401d-a8a1-e072c68c93c9/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success