Die Geschichte des reichsständigen Hauses Nienburg und Büdingen, Nr. VI. a, , S. 35
Honorius Episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis pre pósito et monialibus monasterii de Conradisdorff Premonstra
— 12 —
tensis ordinis Salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit romanus, ut id per sollicitationem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter dilecti in domino filü vestris iustis postulacionibus grato occurentes as- sensu personas uestras et locum, in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que in presencia racionabiliter possidetis et in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostram protectionem suscipimus, specialiter autem ecclesiam parochialem in Glouburg cum capellis in Orlhiberg et in Obha ') et pertinenciis earun- dem, ius quod babetis in reliquis capellis eiusdem parochie ac in OudUhem, in Blechinbach et in Stocheim capellas, Curias in Conradisdorff, in Glouburg in Dudilsheim et in Moxstud cum omnibus appendiciis earundem et medietatem ville Wippes, libertatem et alia bona vestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per nos eidem Monasterio auctoritate apo stólica confirmamus et presentís scripti patrocinio comunimus. Nulli ergo omnino homini liceat hanc paginam nostre libertaria, protectionis et confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indigna- cioni omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum.
Datum Rome Idus Augusti, Pontificatus nostri anno qarto.
Ша) einer beglaubigten 3ftfd)rift »om Safjre 1405 im älrdnüe ju Ortenberg
Haus Nienburg und Büdingen (Google data) VI. a, , in: Monasterium.net, URL </mom/NienBued/020f162a-4d0d-4997-bd63-17a25ab17c14/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success