Ordinis Theutonici, Nr. 47, S. 53
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 47, S. 53


Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis Theotonicorum de Accon salutem et apostolicam benedictio- nem. Iustis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Ea propter, dilecti in domino filii, vesfris iustis precibus inclinati castellum Amudain1 et casale sibi adherens, de Sespin quoque, de Buchecia3 et de Ayn casalia, cum terris, aquis, divisionibus, molendinis, iuribus et pertinenciis eorun- dem domui vestre a karissimo in Christo3 filio nostro L(eone)4 illustri rege Armenie pia liberalitate5 collata necnon libertates vobis concessas ab ipso, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis et in6 ipsius regis auctentico4 plenius continetur, vobis et per vos eidem domui vestre auctoritate apostolica confir- mamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino homi- num liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omni- potentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursu
rum. Datum Rome apud Sanctum Petrum vi° kal. marcii pontificatus nostri anno xvi°.
I, 60. — In copiario Regimontano A. 16 p. 17 inter Veneta; contulit v. cl. Meckclburg. Cf. Voigt G. Pr. II, 63. 1. videtur: Amudaim A. 16. 2. Bucona B. 3. f. n. i. Ch. B.
4. deest A. 16. 5. libertate B. . 6. deest B. — Hic annotandum, quod male Lunig Teut- sches Reichsarchiv Spicilegici ecclesiastici Continuatio II. Leipzig 1721. fol. p. 318. Innoeentii III confirmationem de (1210 aug. 3) p. n. a. 13. iii nonas augusti Latcrani super Leonis Armeniae regis inserta donatione (s. a. Tharsi med. april.) civitatis Saleph, Castelli novi et Camard domui Hospitalis facta tanquam ordini Theutonico praestitam repetit.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 47, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/0583f055-b38f-44d2-95e4-131ab7483c1b/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success