Ordinis Theutonici, Nr. 368, S. 336
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 368, S. 336


Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis, episcopis, et dilectis filiis abbatibus, prioribus etc. Gravem dilectorum filiorum fratrum hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimi- tani recepimus questionem, quod quidam vestrum parrochianos suos ad eccle- sias et capellas fratrum ipsorum causa orationis accedere ac eis pia elargiri beneficia non permittunt, quin immo, quod gravius est, eligentes in eorum cimiteriis sepulturas et caritatis eis subsidia exhibentes interdicere ac excom- municare presumunt in dictorum fratrum non modicum detrimentum. Quia igitur predictorum fratrum iniuriam tanto minus dissimulare possumus, quanto amplius Christi pauperibus, quorum iidem ministri existunt, et terre sancte succursui est dampnosa; universitati vestre per apostolica scripta mandamus precipiendo, quatinus et vos ipsi penitus ab huiusmodi desistentes iniuriis et vestros subditos a similibus compescentes fratres predictos non impediatis nec paciamini, quantum in vobis fuerit, ab aliis impediri, quominus Christi fideles causa orationis, cum voluerint, eorum adeant ecclesias et capellas grata eis subsidia et pias elemosinas erogando et eligendo in cimiteriis iuxta indulta sedis apostolice sepulturam. Datum Laterani ii nonas ianuarii pontificatus nostri anno septimo.
Sine dato: I, 73 v; R. 6 inter Norimbergensia; A. 20 n. 7 Latine et Gcrmanice cum uota: In Trevere vel Nurenberg; D. Germanice. — Cum dato: 2 nonas ianuarii p. a. 7. Originale cum bulla in filis sericeU rubris et luteis appendente in arcbivo ordinis Theutonici Yindobonensi, quon- dam Iuncense; ibidem alterum Mergenthemense. — Cum dato: 2 id. ianuarii p.a. 7. Orig. cum bulla in filis sericeis appendente quondam Mergenthemense ibidem. Ubi etiam Montanarii, imperatoris Friderici II et Iacobi Ileinrici regis Romanorum notariorum publicorum transscriptum, quondam in domo E(llingensi ?)
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 368, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/097e3dca-1f2d-45f6-b9f8-bfa1eddc8e4d/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success