Ordinis Theutonici, Nr. 2, S. 16
Ordinis Theutonici, Nr. 2, S. 16
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Balduinus per graciam dei in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex quartus dono Io- hanni de Caypha, filio Gambre, et heredibus suis in perpetuum custodiam et drogomanachgium omnium pertinenciarum cuiusdam castelli mei, quod1 Mhalia nuncupatur, tam earum videlicet, que nunc habitantur, quam earum, que per dei graciam in futurum habitabuntur. Nomina vero earum, que nunc habitan- tur, pertinenciarum sunthec: Capharsenie, Benna, Carcara, Ialin, Balaton, Tor- sia, Aithire, Tabaria, Iazon; et illarum similiter pertinenciarum, que nondum habitantur, drogomanachgium et custodiam, si que sunt et quotquot sunt, eidem Iohanni et suis heredibus perhenniter habenda dono et concedo, tali siquidem pacto, quod, si harum, que predicte sunt, pertinenciarum per donationem, ven- dicionem, commutationem sive quemlibet alium modum de manu ac de pro- prietate mea aliquam emisero, concambium eque valitudinis ei dabo. Dono preterea memorato Iohanni et heredibus suis in perpetuum habere concedo procurationem, sibi videlicet et equitature sue, quamdiu mecum in expeditione et in exercitu fuerit. Ut igitur huius donationis et concessionis mee pagina rata et stabilis permaneat, testibus eam subscriptis corroborari et sigilli mei suppressione muniri precepi. Predictorum omnium scribaniam cum omni iure suo eidem dono. Factum est autem hoc anno ab incarnatione domini m° c° lx° indictione viii1. Huius quidem rei testes sunt Odo de Sancto Amando, vice- comes et castellanus Ierosolimitanus; Poncius de Caypha, Rabellus de Monte Regali, Marsilius miles, Bernardus Bamqueth, Giraldus de Cunillis, Iohannes filius domine Osanne, Bonetus filius Garini Parvi, Rainaldus socius Andree,
Bernardus de Anegnia, Michael scriba. Datum Sydonie per manum Stephani, domini Radulfi Bethleemite episcopi regisque cancellarii in hoc officio vice fungentis, v° kal. februarii.
I, 6 n. 2. 1. in margine alia manu B „castrum regis". 2. sic corrcxi pro iii B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 2, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/14339115-8218-442b-9586-8c9e70d4112d/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success