Ordinis Theutonici, Nr. 467, S. 368
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 467, S. 368

Gregorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis fratribus hospi- talis saucte Marie Theutonicorum in Accon salutem et apostolicam benedictio
nem. Dilecti filii magister et fratres Hospitalis Ierosolimitani nobis expo- nere curaverunt, quod, cum felicis recordationis Celestinus papa, predecessor noster, volens ipsorum et vestre quieti ac paci paterna sollicitudine providere, duxerit statuendum, ut domus vestra cum reliquis sibi subiectis sub obedientia et dispositione prioris sive magistri Hospitalis eiusdem, qui pro tempore foret, omnino maneret, ita tamen, quod de gente Theutonicorum priorem et ser- vientes idoneos constitueret in eis, qui Christi pauperibus in lingua sua re- sponderent ac eis necessaria ministrarent et prefato priori sive magistro sicut alii fratres eius humiliter obedirent, prout in eiusdem Celestini privilegio a bone memorie Adriano papa postea roborato plenius asserunt contineri; vos tamen postmodum proponentes domum eamdem auctoritate apostolice sedis1 exemptam et penitus a subiectione ipsorum immunem conati estis privilegium infringere antedictum, ab eorumdem obedientia et aliis, in quibus ipsis tene- mini, vos subtrahere indebite satagendo, in magnum Hospitalis predicti pre- iudicium et gravamen. Unde petierunt instanter, ut sibi super hiis exhiberi iustitiam, in qua tenemur singulis, faceremus. Volentes igitur unicuique sua iura servari per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus usque ad festum dedicationis beati Michaelis proximo venturum, quod pro peremptorio termino vobis prefigimus, per responsalem sufficientem et idoneum coram nobis com- parere curetis prefatis magistro et fratribus super predictis, secundum quod iustitie ordo dictaverit, responsuri. Datum Laterani ii idus ianuarii ponti- ficatus nostri anno tertio decimo.
E.i bullario originali archivi Melitensis n. 10 cdidit Sebastianus Pauli I, 272 n. 6, unde repetiit Hennes I in praefatione p. 5. Ncc Coelestini II (1143 sept. 26 — 1144 martii 8) nec Iladriani IV (1154 decbr. 5 — 1159 sept. 1) pro hospitali quodam Theutonicorum Acconensi in- notuit privilegium; ipsum tale hospitale tunc extitisse aliunde probari non potest, ita ut dubitari de- beat, num hoc sit genuinum. Ncque enim carent alias hospitalis s. Iohannis bullaria supposititiis privilegiis, ut hoc utar (Caorsinus D. 5, Senner G.3), quod falsarius male historicus magnae litis futu- ram causam Gregorio VIII (,,Religionis vestre") ascripsit. Caeterum ne 1258 quidem anno hdspi- talis s. Iohannis prnetensionem de obcdientia ab hospitali s. Mariae sibi debita omnino fuisse sopitam edocet diploma dc 1258 oct. 9 supra n. 110 p. 102. Cf. etiam L'estoire de Eracles empereur et la conqueste de la terre d'outremcr. XXV cap. 3 in Recueil des historiens des croisades II, 141 sq. 1. sedis apostolice H.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 467, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/1c6f375b-5f82-452e-ac35-4f790d0708f0/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success