Ordinis Theutonici, Nr. 436, S. 360
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 436, S. 360


Gregorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et aposto- licam benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota, que a racionis tramite non discordant, effectu pro- sequente complere. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulacio- nibus grato concurrentes assensu, auctoritate vobis apostolica duximus indul- gendum, ut in causis vestris fratres vestros possitis ad testimonium ferendum producere nec pro eo, quod fratres vestri sunt, si alia causa racionabilis et manifesta non obstat, a ferendo testimonio repellantur, dummodo, sicut cen- sura canonum et legum sentit auctoritas, velint testimonium perhibere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam1 nostre constitucionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacio- nem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Anagnie xii kal. septembris pontificatus nostri anno primo.
Cum dato: Anagnie 12 kal. sept. p. n. a. 1. R. 95 inter privilegia reposita in baliva Alsatiae. 1. supplevi.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 436, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/1e3f95db-b17a-445f-bf0d-d6489258125e/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success