Ordinis Theutonici, Nr. 349, S. 324
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 349, S. 324

Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et aposto- licam benedictionem. Etsi universorum iustas preces admittere debeamus, eos tamen volumus et debemus facilius exaudire, qui sub religionis observantia
caritatis sunt et hospitalitatis obsequio deputati. Cum igitur pueros, qui ad ianuam vestram alendi1 sepius deportantur vel in vestra dorno3 nascuntur, contingat pluries3 sine baptismatis sacramento decedere, nos vestris iustis postulationibus inclinati ac tante incommoditati misericorditer4 providere vo- lentes presentium vobis auctoritate concedimus, ut liceat vobis pueros, qui ad ianuas domus vestre proiiciuntur alendi seu ibidem nascuntur, causa necessi- tatis, sine alicuius preiudicio, in pelvi vel alio vase modico baptizare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani non. februarii pontificatus nostri anno v.
Sine dato: II, 101 v. n. 40; A. 20 n. 38 Latine et Germanice. D. 39; R. 75 inter Mer- genthemensia n. 26 (male. Etsi diversorum). — Cum dato: Laterani non. febr. p. a. 5. IV, 188 v. n. 20. Ioh. 31 Or. quondam Mergenthemense cum bulla in filis sericeis appendente in archivo ordinis Theutonici. Edd. Caorsinus C.; Senner E. v. — Cum dato: Laterani non.febr. p. a. 6 (forsan per errorem typographi?) ed. Duellius app. 7 n. 6. — Cum dato: Laterani id. ianuarii p. n. a. 7 A. 16 p. 39 „Baruli". 1. alendi causa A. 16. 2. d. v. A. 16. 3. plures A. 16.
4. deest A. 16.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 349, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/20b774ec-14e0-4582-933e-5a81a0061cdb/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success