Ordinis Theutonici, Nr. 402, S. 347
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 402, S. 347

Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archi- diaconis, prepositis, archipresbiteris et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Cum fratres domus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani tanquam veri Machabei erucem dominicam in proprio corpore baiulantes sese pro defensione christia- nitatis extremis exponant periculis et carnalia desideria negligentes discipulos sese constituerint Ihesu Christi, dignum est et racioni consentaneum, ut eos
dem fratres intuitu religionis et honestatis sue sincerius in domino diligamus et famam ipsorum, que per graciam dei ubique terrarum noscitur redolere, modis omnibus satagamus conservare illesam et ita eos apostolice proteccionis clipeo muniamus, quod ab inpugnancium persecutionibus quieti esse valeant et securi. Quocirca universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus, quatinus parrochianis vestris sub interminatione anathematis pro- hibeatis, ne predictis fratribus in domibus, animalibus aut aliis possessionibus suis aliquam iniuriam inferant vel gravamen. Si qui1 autem parrochianorum vestrorum bona eorundem fratrum perturbaverint, nisi moniti eis plenarie satis- fecerint, ipsos publice accensis candelis excommunicetis et faciatis tanquam excommunicatos ab omnibus evitari. Datum etc.
Sine dato: I, 70 n. 30; II, 98 n. 30; A. 20 n. 30 Latine et Germanice; D. 29 Germanice. 1. qnis I.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 402, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/27bbfbb8-69fa-4f30-9398-0e189ee74493/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success