Ordinis Theutonici, Nr. 332, S. 314
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 332, S. 314

Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et1 fra- tribus domus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani salutem et apostolicam benedictionem. Cum vobis secundum apostolum cor unum et anima una debeat esse, nolentes, ut ex diversitate votorum vestre religionis idemptitas3 pati valeat sectionem, auctoritate vobis presencium inhibemus, ne aliquis fratrum vestrorum absque sui magistri licencia speciali abstinenciam vel observanciam faciat preter illam, que a capitulo vestre domus regulariter observator. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibi- tionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apo- stolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani xiiii kal. februarii pon- tificatus nostri anno quinto.
Sine dato: I, 75 v.; II, 93 n. 13; A. 20 n. 13 Latine et Germanice. D. 12. — Cum dato: or. cum bulla in archivo Regimontano. 1. H. et I. 2. idemptitas Or.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 332, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/2c88d408-96a8-4a36-a76c-e6a937376c9a/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success