Ordinis Theutonici, Nr. 603, S. 418
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 603, S. 418


Alexander episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis, in quorum diocesibus ecclesie ac domus hospitalis sancte Marie domus Theutonicorum Ierosolimitani consistunt, salutem et apostolicam be- nedictionem. Quanto amplius esse debetis iustitie zelatores, tanto magis vos dedecet facere fraudem legi et presertim in apostolice sedis iniuriam et con- temptum. Sane dilecti filii . . magister et fratres hospitalis sancte Marie Theu- tonicorum Ierosolimitani gravem nobis querimoniam obtulerunt, quod quidara vestrum et eorum officiales, cum in eos non possint excommunicationis et inter- dicti proferre sententias eo, quod super hoc apostolice sedis privilegiis sunt muniti, in homines eorum et eos, qui molunt in molendinis vel coquunt in furnis eorum, quique vendendo seu emendo vel alias eis communicant, sententias
proferunt memoratas, et sic apostolicorum privilegiorum non vim et potestatem, sed sola verba servantes, ordinis dicti fratres quodammodo excommunicant et cum eis alios communicare non sinunt, ex quo illud evenit inconveniens, ut ipsi fratres quantum ad hoc iudicentur iudicio Iudeorum, et qui eis communicant in predictis, maiorem. excommunicationem incurrant, quam etiam excommuni- catis communicando fuerant incursuri. Nolentes igitur hec crebris ad nos cla- moribus iam perlata ulterius sub dissimulatione transire vobis universis et singulis per apostolica scripta mandamus, quatinus huiusmodi sententias in fraudem privilegiorum snorum de cetero non feratis, quia, si super hoc ad nos denuo1 clamor ascenderit, non poterimus conniventibus oculis pertransire, quin promulgatores talium sententiarum severitate debita castigemus. Datum Anagnie viii kalendas marcii pontificatus nostri anno quinto.
Sine dato: II, 121 v. n. 86. — Cum dato: ex origlnali bullato in archivo Regimontano men- dose ed. in Livl. V. B. I, 429 n. 339. 1. d. a. n. II.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 603, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/3d290f61-0124-494c-b53f-b2f9bc0ddefa/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success